Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PONO

PONO,⁵ (PONERE) Expendere, Gall. Dépenser, employer. Charta Erardi de Brena ann. 1218. in Chartul. Campan. Cam. Comput. Paris. fol. 311. r°. col. 1: Praedicti autem comitissa (Trecensis) et filius ejus laborabunt erga dominum papam bona fide, sine suo Ponendo, praeter nuntiorum expensas, ut.... absolvamur. Sine meo Ponendo, in Ch. Aelid. regin. Cypri ann. 1234. ibid. Unde emendanda alia ejusd. ann. 1235. ubi legitur: Sine me opponendo. Lit. remiss. ann. 1356. in Reg. 85. Chartoph. reg. ch. 57: Ipse clericus accusaverat dictos conjuges de et super eo quod Posuerant et allocaverant falsam monetam. Arest. parlam. Paris. ann. 1361. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 411: Trecentas et triginta libras pro ipsa mercatura.... anno quolibet oportuerat expendisse et Ponere oportebat. Neque aliter intelligenda haec eadem vox ex Charta ann. 1290. tom. 7. earumd. Ordinat. pag. 614. art. 17.