Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PONO

PONO,⁷ (PONERE) Dare, concedere. Locus est infra in Positio 5.

Ponere Charruagio Suo, Domanio suo adjungere, terram veluti propriam sibi usurpare. Vide supra, Charruagium.

Ponere Se ad Deffensionem, Phrasis Gallica, Se mettre en défense, Ab aggressore sese defendere. Lit. remiss. ann. 1352. in Reg. 81. Chartoph. reg. ch. 293: Cum dictus bajulus videret quod non fingebant se, et quod ipsum volebant interficere, Posuit se ad deffensionem.

Ponere Excommunicationis Sententiam, id est, Ferre, promulgare. Charta Manas. episc. Aurel. ann. 1163. ex Chartul. Miciac.: Quod si ipse (Buchardus) ab hac recognitione aliquo modo resiliret,..... super eum et super terram suam excommunicationis sententiam Poneremus.

Ponere Se, Collocare. Laur. Byzinius de Orig. belli Hussit. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 158: Circumcirca gentibus in certis se Ponentibus propugnaculis ad invicem saepius duellabant.

Ponere Vinum ad manum alicujus, Dare licentiam illud distrahendi sub statuto pretio. Correct. stat. Cadubr. cap. 7: Ordinamus quod quandocumque aliquis tabernarius, vel alius volens vendere vinum ad minutum in contracta Cadubrii, teneatur et debeat denunciare jurato vel marico villae in qua habitat, vel juratis si plures sunt, quod veniant ad Ponendum vinum ejus ad manum, et secundum quod per eos aestimatum fuerit, teneatur et debeat dictum vinum vendere.

Ponere Jus Suum ad manus alicujus, Causam omnem illius arbitrio permittere, ut ferat sententiam. Chronic. Mindens. ad ann. 1408. apud Leibnit. Scriptor. Brunswic. tom. 2. pag. 204: Tunc tandem intromittebat se..... Episcopus Mindens. et nitebatur componere et discordias inter cives suos auferre, sic quod isti expulsi Ponebant jus suum ad manus suas, similiter et civitas.

Ponere super animam alicujus, Illius fidei et arbitrio rem committere, Gall. S'en remettre, s'en rapporter à quelqu'un. Charta inter Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 29: Quibus ego respondi, sicut verum erat, me omnino nescire, sed si ipse multum vellet, super animam et credentiam illius Ponerem, qui homo erat ecclesiae et meus.

Ponere Super, Imponere. Litter. Hans. Londin. ann. 1303. apud Lappenberg. Orig. Hans. pag. 220: Rex mandavit ad Lenniam burgensibus, quod sibi invenire deberent 40. millena piscium, et ipsi burgenses Posuerunt super mercatores.

Ponere in Casu, Periculo exponere, Mettre au hazard. Epist. Richardi I. Reg. Angl. ann. 1197. apud Rymer. tom. 1. pag. 96: Et in hoc facto Posuimus in casu caput nostrum et regnum supra consilium omnium nostrorum.

Ponere Cor in Aliquem, Illum amare. Rolandinus de Factis in marchia Tarvis. lib. 6. cap. 5: Conducta de Padua equitavit Veronam, et habitavit in eodem palatio cum venerando marito suo, qui prius quam eam guadiasset, ut dicebatur, Posuerat cor suum in eam.

Ponere in Facto, Proponere, Mettre en fait, avancer. Instrum. ann. 1481. in Tabul. B. M. de Bono-nuntio Rotomag.: Quasdam rationes validas et efficaces scriptis tradiderunt et porrexerunt contra testes ejusdem de Paris Ponendo in facto, prout posuerunt et probare obtulerunt ad sufficientiam.

Ponere Se in Fugam, Dare se in fugam, Gall. Se mettre en fuite, prendre la fuite. Joannis Demussis Chron. Placent. ad ann. 1373. apud Murator. tom. 16. col. 518: Videntes quod gentes eorum erant sconfictae, Posuerunt se in fugam, et campus remansit Anglis.

Ponere Ova, dicitur gallina, cum ova edit: unde nostris Pondre, in Speculo Saxon. lib. 3. art. 51. § 1. Fridericus II. Imp. lib. 2. cap. 6: Aves de rapina ponunt ova quandoque tria, quandoque quatuor, etc. Ponere, pro deponere, dixisse veteres, notum ex Nonio.

Ponere in Respectum, Differre, tempus prorogare, Donner du respit. Charta Eduardi III. Reg. Angl. ann. 1328. apud Rymer. tom. 4. pag. 367: Et homagia illorum, qui nobis homagia facere tenentur, Ponatis in respectum, quamdiu nostrae placuerit voluntati. Vide, Respectus, Mora.

Ponere in Superbiam, Deposito pignore certare. Miracula S. Rudesindi Episcopi Dumiensis: Quidam ex eis, spiritu superbiae concitati impetu furoris et crudelitatis sic dicebant: Pono in superbiam Deo et S. Rudesindo, quod hac nocte homo iste non effugiat, vel evadat. Phrasis Hispanica: Hago unas apuestas.

Ponere in Negatum, Negare, Gall. Mettre en ne vel en ny. Charta ann. 1270. ex Tabul. Carnot.: Et se il le metteint en ne, le devantdit Robin Rabardiau l'offreit à prouver par témoins ou par gage de bataille. Lit. remiss. ann. 1377. in Reg. 111. Chartoph. reg. ch. 104: Et mist absolument touz nos diz, clain et calenges en ny. Et s'ilz le nyoient ou voulloient mettre en ny, in Ch. ann. 1433. ex Chartul. Latiniac fol. 144. v°.

Ponere in Nescire, Eodem significatu. Reg. scacar. Norman. ad ann. 1210. ex Cod. reg. 4653. A.: Judicatum est quod episcopus Lexoviensis non potest tenere parolam uxoris Philippi Topelin, post recognitionem feudi et gagii juratam in curia regis; quae Ponitur in nescire.

Ponere in Opus, Gall. Mettre en oeuvre. Charta ann. 1229. in Chartul. Campan. fol. 355. v°: Dictus magister debet per conventionem scindere merrennum et adjuvare ad onerandum et ad charpantandum et ad Ponendum in opus.

Ponere ad Rationem, Ad judicium quemvis provocare, citare. Vide in Ratio 1.