Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PONTIFEX

PONTIFEX, Episcopus: passim in Legibus Wisigoth. Langobard. in Capitul. Caroli M. in vett. Formulis, etc.

Pontifices, vel Sacerdotes summi nuncupati non raro praecipuarum Sedium Archiepiscopi. Ita Arelatensis Summus Pontifex dicitur in Charta an. circ. 1000. ubi de Abbate Montis majoris ab Archiepiscopo Arelat. benedicendo: Electus igitur a fratribus qui succedere debet loco defuncti Abbatis ducatur ab ipsis fratribus, qui eum elegerunt, ante Pontificem summum, et benedictionem percipiat ab ipso Pontifice cum adunatione fidelium. Lanfrancus Archiepiscopus Cantuar. Primas et Pontifex Summus vocitatur a Milone Crispino ejus subpari in ipsius Vita num. 19. Sic etiam interdum Veteribus dicti ipsi Episcopi. Gislebertus Crispinus in Vita B. Herluini Abbat. Beccens. saec. 6. Bened. part. 2. pag. 344: Rarus in Normannia tunc recti tramitis index, aut pervius erat: Sacerdotes ac Summi Pontifices libere conjugati, etc. Summi Pontifices appellantur Cathedrales Episcopi, in Capitul. Aquisgr. ann. 803. cap. 5. lib. 7. Capit. cap. 424. et in Can. 31. Isaaci Episc. Lingon. Vide observata a Baronio ad annum 397. num 61.

Archipontifex, Archiepiscopus. Inventio corporis S. Baudelii inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 168: Comes igitur ille (Bernardus) devenit Narbonam, ubi totius Gothiae provinciae domnus Segebodus Archipontifex sedebat, etc.

Pontifex Pontificum Apostolicae Sedis compellatur Papa, in Charta Berthae regin. Burgund. ann. 962. apud D. Bouquet inter Probat. tom. 1. Jur. publ. Franc. pag. 399.

Pontificis Maximi titulum sibi arrogasse Imperatores Christianos docent Zozimus et Inscriptiones aliquot veteres. Vide Baronium ann. 312. num. 95. 96. 97. 98. 99. Incedebant autem Pontifices chlamydibus candidis ornati, ut scribit Lactantius de Mortib. Persecutor. num. 56.

Pontifex, Capellanus Palatinus. Henricus Huntindon. Episc. ann. 1153. tom. 8. Spicil. Acher. pag. 139: Rex vero Norwagensis fratrem suum Regem nuper bello cepit, oculos capto eruit,.... Pontificem ejus laqueo suspendit. Episcopi erant ut plurimum, qui in Regum capellis ministrabant.

Pontificare, Pontificem seu Episcopum facere. Thierricus Valliscolor in Urbano IV. PP.: ......... inde Praedictus Papa Pontificavit eum.

Pontifier, eodem sensu, apud Monstrel. vol. 1. cap. 184: Après que pape Martin fut Pontifié, etc. Unde Pontifiement, pro Pontificatus, in Charta ann. 1360. ex vol. 5. arestor. parlam. Paris.: Ou Pontifiement de nostre très saint pere le pape Innocent VI. en l'an huittiesme, etc.

Pontificare, Pontificatum obtinere, Pontificis munus obire. Charta apud Stephanot. tom. 4. Antiq. Bened. Pictav. MSS. sic clauditur: Facta sunt autem haec anno Incarnat. Domini 1077. Romae Alexandro Papa II. Pontificante, in Francia Rege Philippo regnante, Domino autem nostro per cuncta saecula imperante. Notitia ann. 1113. inter Instr. tom. 4. novae Gall. Christ. col. 87: Acta est indictione vi. epacta i. Ludovico Rege Franc. regnante, Stephano Eduorum Episcopo Pontificante. Epitaph. Episc. cujusdam in eccl. Fratrum Praedicat. Tullens.: Ligneio natus Nicolaus in ordine vitam duxit compositam, vultu sermoneque gratus, moribus ornatus prudentia Pontificavit, sed mors prostravit, etc. Adde Vitam B. Lanfranci tom. 6. Maii pag. 836. et Stephanot. tom. 7. Frag. Hist. MSS.

Pontificare, de civitate dicitur, in qua quis Episcopatum tenuit. Epitaph. Joannis II. Episc. Leod. ann. 1238. tom. 3. novae Gall. Christ. col. 885: Quem splendor morum, generosus sanguis avorum, Famaque dotavit, quem Legia Pontificavit, etc.

Pontificatio, Pontificatus, in Vita S. Materniani Episcopi Remensis num. 7.

Pontificale, Liber in quo continentur quae ad Episcopum spectant. Regula consueta Toribii Archiep. Limae, inter Conc. Hispan. tom. 4. pag. 667: Quod ad Missae ceremonias pertinet... observentur rubricae missalis et brevia in eo contenta et Pontificale. Liber pontificalium, vel pontificalis nuncupatur in Constitut. Eccles. Valent. ibidem pag. 160. et 161.

Pontificale pro prelato, ut versiculos et orationem ex eo dicat. (Diar. Burchard. ed. Thuasne, II, 113, an. 1494.)

Pontificales Actus, in Constitut. mox laudatis, Episcopi functiones dicuntur.

Pontificalia, Episcopalia ornamenta, vestimenta. Chronicon Montissereni ann. 1222: Quod etiam suis viribus majus tentare ausus est, videlicet ut ei Pontificalibus uti Papa permitteret, etc. Lit. Caroli VI. Reg. Franc. ann. 1410. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 140: Quod Thesaurarius memoratus certis diebus festis solemnibus in praefata Sacra Capella in Pontificalibus celebret, populo benedictionem tribuat, mitraque et omnibus insigniis Pontificalibus dempto pastorali baculo, cum multis aliis praerogativis gaudeat et utatur.

Monstrel. ad ann. 1415. vol. 3. fol. 39. v°.: A la porte d'icelle (église) estoient l'évesque revestu en Pontificat, les chanoines et autres gens d'église revestus en chappes.

Aliud vero significat vox Gallica Pontifical apud Christ. Pisan. in Carolo V. part. 2. cap. 11: Moult sages homs estoit (Louis duc d'Anjou) et avisiez en tous fais, prompt en parolle belle et bien ordonnée, hault et Pontifical en maintien, etc. Id est, Majestate ac dignitate praeditus.

Pontificaliter, Jure pontificio. Charta Hug. III. episc. Nivern. ex Tabul. ejusd. eccl.: Raptus, incendia, infracturas, duella, et de nostris ecclesiis synodos et paratas similiter nobis omnino contulit, et ea nobis imperpetuum Pontificaliter assignavit.

Pontificium, Sacerdotium, Presbyteratus. Vide Leg. 13. Cod. Th. de Haereticis. (16, 5.)

Pontificium, Dignitas Pontificis, titulus honorarius, quo Pontifex seu Episcopus compellatur. Avitus Viennensis Epist. 15: Probatae summaeque pietatis est, ut de causis ad Pontificium vestrum pertinentibus meum quoque consilium consulendum esse ducatis. Occurrit non semel in Epistolis Nicolai I. Joannis VIII. et aliorum PP. et in Actis Synodi Romanae ann. 853. etc.

Pontificium, Pontificatus. Rythmus satyricus apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 534: Dormivit Rex in lectulo, Landrici Pontificio.

Pontificium, Potestas, jus. Arnobius junior in Psalmum 68: In portis ergo hi accipiunt Pontificium judicandi et corripiendi. Utitur praeterea in Psalmo 113. Leo IV. PP. in Actis depositionis Anastasii Bibl. in Synodo Rom. sub Leone IV. PP. apud Holstenium: Quod omni alacritate nostro repromisit perficere Pontificio. Charta Chlodovei III. Regis Franc. tom. 10. Spicilegii Acheriani pag. 629: Nam nullum Pontificium a nobis, neque a successoribus nostris, in eodem Monasterio pro causa cupiditatis, aut, quod absit, avaritiae habeatur, sed proprio in Dei nomine fruatur privilegio. Tabularium Gorziense pag. 150: Ut quamdiu Fredelendis conjux mea vixerit, usu possideat fructuario, nullum ex eis habens Pontificium minuendi, quin potius augendi, emeliorandi, etc. Utuntur praeterea Lex Burgundion. tit. 19. § 6. tit. 40. § 1. Leges Luitprandi Regis Longob. tit. 35. § 2. tit. 39. § 1. 54. 58. (6, 1. 5.) Marculfus lib. 2. form. 5. 8. 9. Formulae veteres Bignonii pag. 242. 263. 385. 401. 1. Edit. Donat. ann. 846. in Chron. Lauresham. pag. 59. Petrus Chrysologus homil. 5. Sed et A. Gellius lib. 1. cap. 13. Lex. I. Cod. Th. de Maternis bonis (8, 18.), lex 3. eodem Cod. de Fide Cathol. (16, 1.) lex 1. de Apostat. (16, 7.) Gelasius I. PP. in Epist. ad Episcopos Orient. edita a Sirmondo, Arnobius lib. 2. Acta Episcop. Cenom. pag. 85. 135. 163. 198. 233. etc. Vide Juretum ad Symmachum lib. 7. Epist. 27.

Pontifex Regalium divitiarum, Praefectus aerarii regii. Udalricus in Praefat. ad lib. 3. Consuetud. Cluniac.: Senior noster domnus Abbas cum me in Allemanniam direxisset, videlicet ad Regem et ad quendam regalium divitiarum Pontificem, etc.

Pontifex, Pontium exstructor. Epigram. Johan. Jucundi Dominicani apud Sauvall. Antiq. Paris. tom. 1. lib. 3: Jucundus geminum posuit tibi Sequana pontem   Jure tuum potes hunc dicere Pontificem. Hinc Hospitalarii Pontifices nuncupantur, interdum Fratres pontis, quod ex instituto suo pontes construerent. Vide in Frater.

Pontificare, Pontem vel pontatum facere, Johan. de Janua. Faire pont ou ponte, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm. MSS.

Pontifex, pro Maritus, si mendum non est, in Arrest. ann. 1369. ex vol. 6. arestor. parlam. Paris.: Comite de Haricuria ex adverso proponente et dicente, quod comitissa de Haricuria, etiam per suum Pontificem, nunquam dotem seu dotalitium habuerat, licet aliqualem provisionem in et super bonis dicti comitatus de Haricuria, post obitum dicti defuncti comitis habuerit. Ubi forte legendum, Praedccessorem.