Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POPULUS

POPULUS, Turba, conserta hominum multitudo, in leg. 6. et 10. Cod. Th. de Episcop. (16, 2.) Passio SS. Perpetuae et Felicitatis: Factus est Populus immensus. Apuleius lib. 3. Metamorph.: Statim civitas omnis in Populum effusa, mira densitate insequitur. Chronicon Montis Sereni ann. 1192: Apud ipsum denique Populus histrionum magni favoris gratiam obtinebat, et praesentia eorum valde erat ei delectabilis et jucunda.

Minutus Populus, Vulgus, plebecula, le menu peuple. Acta Purgationis Caeciliani: De Folles, quas Lucilla dedit, Populus minutus nihil accepit. Fragmentum Petronii: Itaque Populus minutus laborat; nam isti majores maxillae semper Saturnalia agunt Gloss. Gr. Lat.: Λεπτοῦ δήμου ψήφισμα, Plebiscitum. Minor populus, in Capitularibus Ludovici II. Imp. tit. 2. cap. 5.

Populus Vulgaris, Eadem notione. Capitul. Caroli M. ann. 813. cap. 14: De officio praedicationis, ut juxta quod bene vulgaris Populus intelligere possit, assidue fiat.

Populus Mandatorum, id est, Multitudo, apud S. Bernardum lib. de Praecepto et dispensat. tom. 1. col. 109. Edit. 1690: Cum in tanto Populo mandatorum, quae Praelati etiam per incuriam saepe praecipiunt, interdum non praevaricari, aut difficile admodum, aut omnino impossibile videatur. Hanc lectionem ex consensu MSS. Cod. restituit Mabillonius pro cumulo, uti prius legebatur.

Populus Antiquus, Populus veteris testamenti, Judaei. Annales Fuldenses ad ann. 876. apud Pertz. Scriptor. tom. 1. pag. 390: Cur ascendisti ad bellandum contra me ? Quandoquidem nec exteris gentibus bellum est antiquo populo penitus inferre praeceptum, nisi pacem oblatam respuerint.

Populi, pro Pupilli, et vicissim, alicubi scriptum monet Baluz. in Notis ad Capitul. Ita in Addit. 3. ad Capit. cap. 98: Noverint (Episcopi) sibi curam Populorum et pauperum in protegendis ac defendendis impositam. Ubi leg. pupillorum. Sic pupillum terrae pro populum habet Puteanus Codex Legis Alaman. cap. 36. § 3.