Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POPULUS

POPULUS,² Parochia, urbis regio. Charta ann. 1258. apud Corbinel. inter Probat. geneal. domus de Gondi pag. clv.: Ser Pancia Bettini notarius populi plebis S. Cresci ad Valcavam comitatus Florentiae, qui morari consuevit in Populo S. Salvatoris de Florentia. Et pag. clvj.: Unum petium terrae vineatae,.... positum in Populo plebis S. Cresci. Vide supra Populatio 3. Hinc

Populus Baptismalis Ecclesiae, Parochiae incolae. Diplomat. Bojoar. apud Oefelium tom. 1. Script. rer. Boicar. pag. 181. col. 1: Cum igitur Populus baptismalis ecclesiae S. Martini in Lantzhuta, etc. Vide supra Ecclesiae baptismales.