Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PORTA

PORTA, Teloneum quod ad portam exigitur, Portaticum. Charta Petri Episcopi Atrebatensis ann. 1194: Sibi tamen de assensu nostro retinuit in vita sua in parte districti, quae dicitur strata, exercitum, cavalheriam, talliam, altam justitiam, Portam, et calceiam in porta, etc. Charta inter Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 30: Denique tunc proclamavi ei lesdas quas fraudulenter et violenter, sicut audistis, mihi abstulerat, et Portam et medietatem mensis Octobris de tertio salis. Vide Portaticum.

Qui ab hac exactione immunes erant, libertatem habere in porta dicebantur. Charta ann. 1204. ex Tabul. Episcopat. Massil.: Libertatem quam Rex Jerusalem Balduinus fratribus S. Samuelis ordinis Praemonstrat. dedit in Porta, funda, cathena, pondere et mensura, ut possent emere, vendere et intrare et exire per totum regnum Jerosolimitanum.

Porta, Tribus vel urbis Regio vocatur apud Mediolanenses et Italos. Sigonius lib. 6. de Regno Italiae, de Ottone I.: Mediolanensium civium alios in tribubus urbis, quas illi Portas vocabant, et agri pagis, quos Plebes nominabant, Capitaneos instituit. Vetus Charta apud Camillum Peregrinum in Dissertatione Italica apud Murator. tom. 5. pag. 235. edita, de notione hujus vocis: Ut primum Presbyteri Portae Sunimae, et Clerici simul cum Laicis ad Episcopum descenderent. Liber inscriptus Flos florum: Isto tempore et per longa tempora ante, Archiepiscopus Mediolani erat Dominus spiritualis et temporalis Mediolani, et regebatur civitas per Consules datos per Archiepiscopum, quibus ensem ipse dabat, cum regere inciperet; aliquando per Capitaneos factos per Archiepiscopum in qualibet Porta specialis parentela regebat. Mox addit unicuique Portae, sive regioni fuisse vexilla propria, quorum colores et figuras describit. Occurrit non semel in Statutis Mediolanensib. Vide Falconem Benevent. pag. 209. 229. et Ottonem Morenam in Hist. Rerum Laudensium pag. 70. 75. 78. 96. Savin. Histor. Jur. Rom. med. temp. tom. 4. cap. 28. sect. 3. nott. 116. et alibi.

Porta diversa nonnihil notione in Ogerii Panis annal. Genuens. ad ann. 1213. apud Murator. tom. 6. col. 405: Papienses vero audito hoc equitaverunt cum Portis quinque solummodo militum et peditum, etc. Ubi porta pro militum turma videtur accipi.