Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PORTA

PORTA,⁶ Lignearum regularum compages, Gall. Chassis. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar.: Item plus duas Portas coralli paraventi ejusdem camerae, non affixas in eorum locis.

Portae Aureae, dictae in majoribus civitatibus portae praecipuae, per quas solemnes ingressus vel processus fieri solebant ut Constantinopoli Porta aurea, Graecis πυλὴ χρυσῆ, de qua copiose egimus ad Willharduinum num. 129. et in nostra Constantinopoli Christiana: Romae apud Ottonem Frising. lib. 2. de Gest. Frider. cap. 22. et Guntherum lib. 4. Ligurini: Hierosolymis, in Gestis Francor. expugn. Hierusalem pag. 572. Thessalonicae, apud Joannem Cameniatam de excidio Thessal. cap. 24. Ravennae, etc. Eadem notione Mestre porte usurpat MS.: C'est asavoir que Dangier porte La clef de la plus mestre porte.

Porta Argentea Basilicae S. Petri Romae, apud Anastasium in Sergio II. PP. et Paulum Diac. lib. 4. Chr. Casin.

Portas Abstrahere. Libertates concessae urbi Barcinon. a Petro Rege Arag. ann. 1283: Dominus potest emphyteotae abstrahere auctoritate propria Portas, si non solvit ei censum die statuto. Item si non firmat sibi jus, potest abstrahere Portas.

Portarum Amissio, Genus poenae, qua quis domum suam claudere tenebatur. Litterae Johannis Reg. Franc. ann. 1351. tom. 2. Ordinat. pag. 479: Obediant et obtemperent sub poena quinque solidorum Turon. domino nostro Regi danda, aut per Amissionem portarum hospitiorum suorum, etc. Supra: Ad hoc possint compelli....... captis pignoribus, et clausura eorum hospitiorum. Quae loquendi formula apud nos in usu est erga mercatores, quibus mercaturas exercere prohibitum, ii enim tabernam claudere, Gall. Fermer boutique, dicuntur.

Portas Apertas conscribere, Testamento aut tabulis manumittere. Lex Ripuar. tit. 61. § 1: Si quis servum suum libertum fecerit, et civem Romanum, Portasque apertas conscripserit, etc.

Qua loquendi formula significabatur libertas manumisso data eundi quo vellet. Leg. Willelmi Nothi: Si quis velit servum suum liberum facere,..... ostendat ei liberas Portas et vias, etc. Vide Manumissio, pag. 241. col. 1.

Portae Apertae, in Charta Alaman. 7. sub formul. manumiss. unde hodie Pasporte dicimus. Spelman.

Porta Carceris, Quae Remis ad publicam ambulationem hodie ducit. Necrol. canon. regul. S. Dion. Rem. ex Cod. reg. fol. 3. r°: Obiit Ermenricus canonicus S. Mariae, qui dedit nobis furnum ad Portam carceris.

Portae Ecclesiarum reliquiis Sanctorum consecratae, vel non consecratae, in Legibus Longobard. lib. 1. tit. 9. § 30. Ludov. P. 10. in Capitularib. Caroli M. lib. 4. cap. 13. in Capit. 1. Ludovici Pii ann. 819. cap. 1. et in Can. Isaaci Episcopi Lingon. tit. 2. cap. 2.

Porta Labilis, Cataracta, vulgo Herse. Charta Rogeri episc. Camerac. ann. 1180. ex Tabul. ejusd. eccl.: Concessimus eis (portam) habere perpetuo hac ratione, quod eam validam facient et bene munitam, turre desuper constructa et Porta labili, ponte quoque levaticio ante posito. Qua etiam notione intelligenda Porta levatura.

Porta Levatura, Pons sublicius ad portas urbium. Hist. Cortusior. lib. 6. cap. 5: Qui calata Porta levatura, seu saracenesca, inter utramque partem vivus emansit inclusus. Lib. 7. cap. 16: Sed propter Portam civitatis, quae erat levatura, non fuerunt ausi intrare successive. Lib. 1. cap. 18: Calatis suis pontibus levaturis, processit in hostes. Vide Porta labilis.

Porte coulant, pro Catarracta, porta pendula, occurrit in Poemate de la Rose MS.: Si a bonnes Portes coulans, Por faire ceus de hors dolans, Et por els prendre et retenir S'il osoient avant venir.

Porta Magistra, Praecipua, primaria. Mestre porte, in Poem. de la Rose Ms. Missale S. Joan. in valle ann. circ. 400: Intrant per magistram Portam ecclesiae.

Porta Paradisi. S. Wilhel. Constit. Hirsaug. lib. 2. cap. 50: Si est Papa vel Rex, vel Pater monasterii, qui suscipitur, totus conventus usque ad Portam paradisi progreditur, etc. Vide Paradisus 1.

Porta Populosa, in jure Hungarico domus habens justam integramque familiam. Albert. Molnarus.

Porta Regia. Vide, Regiae.

Porta Regularis, Monasterii janua. Litterae ann. 1216. apud Baluz. Hist. Tutel. col. 519: Donet praepositus unam sextariam panis siliginei eleemosynario, quam idem eleemosynarius omni die ad Portam regularem distribuat pauperibus et egenis.