Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PORTAE

PORTAE, Angustiae itinerum, quas Hispani Portus vocant: τὰ στένα πυλαί, Graecis scriptoribus; Clausurae, Latinis recentioribus. Jornandes de rebus Geticis cap. 7: Nam locatim recisus, (mons) qua disrupto jugo vallis hiatu patescit, nunc Caspias Portas, nunc Armenias, nunc Cilicas, vel secundum locum qualis fuerit, facit, vix tamen plaustro meabilis, lateribus in altitudinem utrimque directis, qui pro gentium varietate diverso vocabulo nuncupantur. Otto Frisingensis lib. 1. de Gest. Frider. cap. 32: Igitur Rex ad Portam Mesiam 70. pugnatorum millia vel amplius habens, erupit, in campoque inter Portam praefatam, et fluvium Lithale.... castra posuit. Portae S. Basilii, in Expeditione Asiatica Friderici I. Imp. pag. 64. Portae Hispaniae, apud Rogerum Hovedenum pag. 560. quae vulgo Portus aliis Scriptoribus dicuntur. Porta Rusciae, apud Rogerium de Destruct. Hungariae cap. 14. Ita Portas usurpant praeterea Albertus Aquensis lib. 1. cap. 8. lib. 3. cap. 5. lib. 10. cap. 38. Raimundus Montanerius cap. 207. et alii.