Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PORTUS

PORTUS, Fauces, Claustra montium, Puertos Hispanis, quibus proprie dicuntur claustra Pyrenaeorum montium. Turpinus in Hist. Caroli M. cap. 11: Tunc Aigolandus fugiens transmeavit Portus Aserros, et venit usque Pampilonam. Cap. 21: Dum Carolus cum 20. millibus Christianorum... Portus transiret. Occurrit ibi pluries. Sebastianus Salmanticensis Ep. in Hist.: Ita ut ne unus Caldeorum intra Pyrenaei Portus remaneret. Will. Brito lib. 1. Philipp.: Usque sub Hispanos fines Portusque remotos. Guillelmus de Podio Laurentii cap. 52: Quibus auditis Rex et perceptis, quod dictus Comes Fuxi de montanis Castris suis confideret de ultra Portus, etc. Nangius in Philippo III: Interea Comes Atrebati qui, ut diximus, juxta introitum Portuum cum valida manu peditum et equitum se tenebat, Portus Cysereos evitando, et in partem alteram per montes Pyreneos... transitum fecerat, etc. : Normans, Bretons vindrent voirement, Et Avalois, Flamenc et Loherant, Et Angevin, Mansel, et Alemant D'otre le Rin vindrent mult fierement Des le port d'Aix jusqu'au Port S. Vincent. Ibidem: Des ports de Nismes jusq'à pors de Navarre. Alibi: As pors d'Espagne s'en est entrez Roland. Consule Notas nostras ad Alexiadem pag. 301.

Portarium, Eadem notione. S. Eulogius in Epist. ad Willesindum Episc. Pampilon.: Acysterium quod situm ad radices montium Pyreneorum in praefatae Galliae Portariis, etc.