Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PORTUS

PORTUS,⁴ Reditus, praediorum commoda, Gallis, Rapports, revenus. Vita S. Placidi Mart. num. 45: Requisitus de possessionibus ac Portubus,... de servis et ancillis. Infra: Praecipit ut... earumdem cortium procuratores ac Portuum custodes... duceret. N. 47: Praecepit quod de pretio, quod de Portu acceperat, construeret domum, in qua ipse cum suis habitaret, etc. Infra: Praepositi Portuum et procuratores cortium... redditus Portuum et census cortium. Adde num. 55. Chronicon Casin. lib. 3. cap. 57: Locum qui Caetrarius dicitur in Calabria cum toto Portu suo. Lib. 4. cap. 89: Obtulit Ecclesiam S. Nicolai et sanctae Luciae cum Portu suo, et cum omnibus rebus suis. Cap. 97: De gualdo et de Portu molendini. Charta Ottonis Imper. ann. 956. apud Ughellum tom. 1. pag. 419: Insuper trado supradictae Ecclesiae in Comitatu Aprutii.... unum Portum, qui reddat centum pondera inter aurum et argentum, et etiam ferrum et sal: qui Portus continet intra se quinque millia modiola inter terram et aquam intra mare. Guntherus lib. 8. Ligurini: Vectigal, Portus, cudendae jura monetae, Cumque molendinis, telonea, flumina, pontes, etc. Radevicus lib. 3. cap. 41: Monetam, teloneum, pedaticum, Portus, Comitatus, etc. Lib. 4. cap. 5: Telonea, fodrum, vectigalia, Portus, pedatica, etc. Occurrit passim in Chartis Italicis apud Ughellum.