Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PORTUS

PORTUS,⁷ Vectura, Gall. Port. Statuta Avenion. lib. 1. rubr. 25. art. 2: Quodque molendinarius pro Portu et reportu cujuslibet salmatae grani, vel farinae, tam infra civitatem quam extra mercedem unius solidi Turon. tantum consequatur. Reparationes factae in Senescallia Carcassonae ann. 1435: Item pro Portu calcis... vi. sol.

Portus Armorum, Gall. Port d'armes. Charta Ludovici Delphini ann. 1451. apud Salvaingum de Usu feud. pag. 62: Cujus quidem statuti praetextu, cum plures ex post exortae fuerint rixae, Portus armorum, volentiae, etc. Vide, Portatio.