Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PORTUS

PORTUS,⁸ Portorium, tributum quod ad portas civitatum, vel in portubus, seu pro appulsu ad portum exsolvitur. Charta xi. saec. apud Ruffium filium in Comit. Provinc. pag. 29: Denique in villa, quam rustica lingua nominat Pertusum, tenebamus mistraliam, et Portum, et mercatum, et districtum. Pro tributo quod in portubus exigitur, occurrit in Charta Ottonis IV. Imp. ann. 1210. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 392. Pro appulsu ad portum, in Charta Caroli Imper. ex Tabul. Major. Monast.: Cum piscatoriis, tractis omnibus, nec non Portum utriusque ripis. Vide Portaticum.

Pactum inter Raim. V. comit. Tolos. et abb. S. Egid. ann. 1160. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 36. col. 2: Guirpimus Deo et beato Egidio et tibi Bertranno abbati... in perpetuum, quidquid juste vel injuste petebamus..... insuper Portu praedicto sive portorio, ut de cetero monasterium S. Egidii libere habeat et quiete possideat ipsum super Portum sive super portorium. Regist. episcopat. Nivern. ann. 1287: Hic sunt redditus et res pertinentes ad domum de Albigniaco, Portus aestimatur decem libras, etc. Vide supra Portagium 3.

Portus, secundae declinat. in Charta ann. 990. ex Tabul. S. Tiberii: Et in ripa fluminis Arauri ecclesiam S. Petri... cum ipso Porto.