Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POSSIDO

POSSIDO, (POSSIDERE) Obsidere. Thietmar. lib. 1. cap. 9: Urbem quoque Liubusuam... diu Possidens, urbanos in municiunculam infra eandem positam fugere, et se dedicios fieri compulit. Occurrit passim apud eumdem, in Chronic. S. Benedicti ad ann. 749. in Chronic. Casin. in Chronic. Andr. Bergomat. cap. 1. etc. Vide Pertz. Glossar. tom. 4. Script.