Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POST

POST, Penes. Marculfus lib. 1. form. 26: Eo quod villam aliquam nuncupatam illam, quae ad eundem de parte illius pervenire debuerat, Post vos retineatis indebite, etc. Form. 28: Eo quod pagensis vester ille eidem terram suam, in loco nuncupante illo, per fortiam tulisset, et Post se retineat injuste, etc. Adde form. 38. eod. libro, Chartas Parensales cap. 12. Epist. 65. inter Epistolas Desiderii Cadurc. Episc. Edictum Rotharis Regis Longob. tit. 10. § 13. etc. Formula loquendi usitata in aliquot provinciis Gallicis, retenir aprés soy, pro sibi retinere, asserere.