Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POSTPONO

POSTPONO, (POSTPONERE) Dimittere. Gloss. vet.: Postponere, negligere. Leges Grimoaldi Regis Longob. tit. 4. § 1. 6.: Si quis uxorem suam absque culpa Postposuerit, et aliam homo superinduxerit, etc. Adde § 2. In Edicto Rotharis Regis tit. 104. § 2. 7. 314. 319. venator postponere praedam dicitur, quam dimittit, nec amplius insequitur. Civitatem Postponere, in Jur. Hamel. ann. 1335. in Leibnit. Scriptor. Brunsvic. tom. 2. pag. 515. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Meiden, col. 1335.

Postpositiva Conjunctio, Quae post ponitur ut que, apud Pompej. Comment. art. Donat. pag. 387.