Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POTESTAS

POTESTAS, Rex, Princeps, supremus loci Magistratus, in leg. 31. Cod. Theodos. de Episc. (16, 2.) Salvianus lib. 7. de Gubernat. Dei: Potestas quippe magna et potentissima, quae inhibere scelus maximum potest, quasi probat debere fieri, si sciens patitur perpetrari. Possidius in Vita S. Augustini cap. 14: Non defuerunt qui dicerent permissos non fuisse Episcopos apud Potestatem quae causam audivit, dicere omnia pro suis partibus. Magnifica Potestas Praefectorum gravissime indignata est, in Indiculo Joannis Episc. tom. 1. Epist. Rom. Pont. in Hormisda PP.: Apparitores illustrium atque eminentium Potestatum, in Collat. 1. Carthag. initio. Illustrissimae Potestates, in Collat. 3. cap. 129. 140. Majores Potestates, in leg. 3. Cod. Th. de Suariis. (14, 4.) Temporales Potestates, qui paulo ante, Seculares judices, in leg. ult. de Episc. etc. Potestates exterae, in lib. 5. Capitul. cap. 26. ex Concil. Antioch. can. 5. ubi Gr. διὰ τῆς ἔξωθεν ἐξουσίας. Temporales, ibid. lib. 6. cap. 390. e Cod. Theod. lib. 16. tit. 2. c. 47. id est, judices seculares. Isidorus lib. 3. Sentent. cap. 51: Ceterum intra Ecclesiam Potestates necessariae non essent, nisi ut quod non praevalet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, Potestas hoc imperet per disciplinae terrorem. Saepe per regnum terrenum, coeleste regnum proficit. Potestas principalis in Addit. 2. ad Capit. cap. 28. ex Concil. Paris. VI. lib. 3. cap. 23. et Aquisgran. II. tit. 3. cap. 11. Potestas reipublicae, i. e. ejus ministri, in Capitul. Caroli Cal. ann. 869. tit. 40. cap. 10. Senatus et omnes judices et omnes aulicae Potestates, in Gestis Acacii. Vopiscus: Magnam Potestatem ad se venire viderunt. Avitus Viennensis Epist. 58: Ita namque apud nos per momenta singula Potestatum speratur adventus, ut nisi illis venientibus praesens esse cavero, ab eis qui solent in nobis etiam leviora culpare, quamlibet simplex abscessus meus, non solum negligentiae, sed etiam contumaciae deputetur. Charta Roberti Capuani Principis ann. 1119. apud Ughellum in Episcop. Casertanis sic clauditur: Ex jussione praefatae serenissimae Potestatis scripsi. Vide Evodium de Miracul. S. Stephani cap. 5. Codicem Carolinum Epist. 85. etc. Glossar. med. Graecit. in Ἐξουσίαι col. 406.

Civitatum et locorum Potestatibus, in Lit. Caroli IV. imper. ann. 1366. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 226.

Potestas Judiciaria, Judex, apud Eccardum in Catechesi Theotisca pag. 152. et seqq.

Potestas, Honor ipse, officium, Magistratus. S. Augustinus lib. 1. contra Academicos cap. 14: Si collocarentur statuae, influerent honores, adderentur etiam Potestates, quae in municipalem habitum supercrescerent, etc. Personam gerere Publicae Potestatis, Hraban. Maurus de rever. cap. 8. ex Augustino. In publica Potestate positi, in leg. 1. Cod. Th. Si provinciae Rector, etc. (3, 6.) Ordinaria vel qualibet praeditus Potestate, in leg. un. Si quacumque praeditus potest. (3, 11.) eod. Cod. Potestas judicis, in leg. 56. de Cursu publ. (8, 5.) eod. Cod. Judiciaria potestas, Marculfo lib. 1. form. 3: Neque vos, neque juniores, neque successores vestri, nec quislibet de judiciaria Potestate in villas... nec ad agendum, nec freda exigendum... praesumatis. Tabularium S. Hilarii Pictavensis: Quatenus inibi Deo famulantes cum omnibus rebus ad ipsum Monasterium aspicientibus vel pertinentibus sub tuitionibus, et nostrae immunitatis defensione ab regni nostri judiciariae Potestatis inquietudine residui commorentur. Charta alia apud Beslium pag. 455: Liberam et quietam ab ullius Potestatis consuetudine dedimus. Charta Sancii Ducis Gasconiae pro fundatione S. Petri Generensis: Et possessiones ad eam in circuitu pertinentes absolvo, et absolutas esse pronuncio ab omni censu alicujus dominationis, ab amica inquisitione ullius Potestatis, etc. Occurrit passim haec formula.

Potestates hinc appellantur Vectigalia et exactiones, quae a Potestatibus exiguntur, in Gloss. Caes. Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 670. col. 2: A primis ecclesiae nostrae fundatoribus, id est, Pippino et Karolo Magno ejus filio, possessiones nostrae ecclesiae ac bona ab omnibus Potestatibus secularibus sunt exemta: quae Potestates vulgariter appellantur pelline, grascaf, viltban, cupelle, nacselide, geritte; Quae variarum exactionum totidem sunt nomina.

Potestas, Dominus loci alicujus, Le Seigneur du lieu. Occurrit non semel.

Potestas Monasterii, Advocatus. Notitia ex Tabulario S. Martini Turonensis: Notitia qualiter venit Potestas S. Martini Pictavis ante Dominum Ebolum Comitem,.... reclamans atque dicens, etc. Charta 1. inter Alamannicas Goldasti: Si autem Potestas Monasterii istam traditionem inrumpere, et eos alienigenare conaverit, etc.

Potestates, seu Potestats, in Consuetudine Solensi tit. 2. Majores vassalli feudales, qui tenentur semel ad minus singulis septimanis ad Curiam Laxarrensem venire, cum castellano Laxarrensi jus dicturi. Unde iidem sunt qui nostris Pares Curiae appellantur.

Potestas, Clientelae professio, qua domino capitali pollicetur vassallus castra et alia quae ab ipso tenet, in ejus potestatem se redditurum, quoties de eo fuerit requisitus; quae quidem professio in qualibet mutatione, sive domini sive vassalli, interdum et quovis quinquennio, renovabatur. Homagium Bernardi Attonis Vicecomit. Carcasson. praestitum Abbati S. M. Crassae ann. 1110. inter Probat. tom. 2. novae Histor. Occitan. col. 376: Et dabo tibi Potestatem de omnibus castris et villis superius scriptis, iratus et pacatus, cum a te vel a tuis successoribus fuero requisitus. Iterum recognosco quod pro recognitione dictorum feudorum debeo venire et mei successores ad dictum coenobium in expensis propriis, quosciens abbas noviter fuerit factus, et ibi facere hominium, et reddere ei Potestatem de omnibus feudis superius scriptis. Concil. Tarracon. ann. 1591. inter Hispan. tom. 4. pag. 621: Multa incommoda, lites et contentiones accidunt frequenter inter dominos et feudatarios, cum ipsorum feudorum recognitiones, Potestates sive potestats et alia servitia et onera, quibus feuda subjacent, per longa tempora non petantur... Per quam constitutionem providet (Synodus) quod Praelati et beneficiati quicumque ratione suarum dignitatum vel beneficiorum feuda habentes ea recognosci facerent, quoties feudatarii innovarentur, et de quinquennio in quinquennium recipi Potestates.

Potestates, Jura, privilegia, reditus, commoda. Chron. Episc. Metens. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 664: Ipse (Fridericus de Plujosa) suas et ecclesiarum sibi commissarum Potestates ita conservavit indemnes, ut nullam sub regimine ejus diminutionem, nullumque prorsus detrimentum sentirent. Nisi malis ea notione interpretari qua mox

Potestas, Villa, pagus, districtus Potestatis judicis, seu potius domini, Seigneurie. Odo Cluniacensis lib. 2. de Vita S. Geraldi cap. 7: Quidam violenti homines praesumptionem faciebant contra Potestatem loci illius. Baldricus Dolensis in Hist. Translat. capitis S. Valentini n. 11: In loco qui dicitur Blinquitutum, mortalitas coepit desaevire, et Potestatem illam profligare. Chronicon S. Benigni Divionensis: Dedit Comes Otto S. Benigno Potestatem Vivariensis Cellae. Hist. Episcopor. Salisburgensium apud Canisium pag. 250: Coepit Theodonem rogare Ducem ut ipsius Potestatis locum tribueret, etc. Vita SS. Bovae et Dodae num. 11: Et Vallis Monasterii, Potestas scilicet magna non obfuscat sua vilitate caetera patrimoniorum sancti viri donaria. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 65: Stratae et viae publicae, et aquae vivae, prata, pascuae, sunt de Potestatibus, non ut habeant per alodium, vel teneant in dominio, sed ut sint omni tempore ad emparamentum cunctorum illorum populorum, etc. Acta Episcopor. Cenoman. pag. 296: Potestatem Curtis Gerardi, quae ei jure ex patrimonio debebatur, cum lucis, et vineis, et pratis,... dedit suis Canonicis. Pag. 306: In pago Cenomanensi Ecclesiam de Aciaco cum Potestate. Tabularium S. Cypriani Pictav.: Acta sunt haec quando reddidit Guillelmus Comes Potestatem S. Petri Frotherio Episcopo. Tabularium Burguliense: Cum tota vicaria ad ipsam curtim vel Potestatem pertinente. Charta Caroli Simplicis Regis Franc. ann. 919. apud Mabill. Diplom. pag. 564: Nec ipsa potestas, ut diximus, regalis aut aliquis regalium virorum.... in omni Potestate S. Clementis hospitari praesumat. Placitum ann. 1122: Signum P. Lutevensis Episcopi in cujus Potestate hoc placitum firmatum atque placitatum fuit. Tabular. S. Medardi Suession. ann. 1190: Item singulae Potestates per singulos annos unam vehituram ei (Advocato) procurabunt. Charta Philippi Augusti anno 1190. in Tabulario S. Victoris Parisiensis Charta 24: Tres feodos quos ab Abbate ipso tenebat in Potestate Puteolorum. Charta Joannis Comitis Cabilonensis ann. 1233: Nos praedicti Joannes et Mathildis, si quid actionis, si quid juris vel rationis, si quid dominii et potestatis, si quid possessionis habemus aliquo modo vel tempore, vel habere videbamur in praedicta majori justitia, et in Potestate dictae villae,..... cedimus, tradimus, etc. Occurrit passim in veteribus Tabulis, in Chronico S. Benigni pag. 360. 414. 427. 431. tom. 4. Hist. Franc. pag. 170. in Charta Alamann. 76. Goldasti, apud Brolium in Histor. Parisiensi pag. 95. 96. edit. 1639. Roverium in Reomao pag. 173. 220. Beslium in Comitib. Pictav. pag. 248. 288. 289. in Episcop. Pictavensib. pag. 39. Rouillardum in Hist. Meledunensi pag. 354. Sammarthanos tom. 1. Gall. Christ. pag. 159. 160. 414. 754. Duchesnium in Hist. Vergiac. pag. 31. 34. 36. 50. 54. 134. Guichenonum in Hist. Sabaud. pag. 3. 4. Hemereum in Augusta Viromand. pag. 220. in Regesto pag. 33. 34. Chart. Official. Senon. ann. 1256. post Polypt. Irmin. pag. 391. Irmin. Polypt. Br. 15. sect. 97. Fragm. ad Polypt. eumd. pag. 278. num. 2. Chart. Ermenfr. abb. Gorzensis ann. 984. ibid. pag. 351: Duas perticas faciet de peitura ubicumque praeceptum fuerit infra Potestatem. Polypt. Br. 12. sect. 22: Et supra istam terram comparaverunt de libera Potestate de terra arabili bunnaria 4. Et recepit Gerradus de extranen Potestate de terra arabili bunnaria 5. Confer Mitium et mox Homines Potestatis. Vide Mabill. saec. 5. Bened. pag. 321. 601. D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. Franc. pag. 117. etc. MS.: Mainte cité a ja esté En mainte riche Poosté., MS.: Ot moult de sens du monde paint, Des prouesses, des courtoisies, De Poestes, de seignories. Vide Pedesticum.

Pooir, in Charta ann. 1224: Li sires de le ville devant dicte (de Ligny) recepvra tous les ans de chacune mencaudée de terre, du Pooir de le ville, xij. den. Pooste, eodem sensu, in Libert. de Tannay ann. 1352. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 58: La Pooste, justice et seignorie de Tannay. Poesté, in Recognit. feud. ann. 1330. ex Chartul. S. Petri Gand. ch. 18: Derechief doit à dit Mikiel chascun Pelefouans ès marés as tourbes en ledite Poesté, ung capon. Toutes les charges dont nostre maison, terre, seigneurie et Poesté de Maisnieres sont chargées, in Reg. Corb. sign. Habacuc ad ann. 1510. fol. 42. v°. Neque alia notione Poher legitur in Ch. ann. 1270. ex Tabul. S. Mich. in Eremo: Les conquestes.... que lesdiz religieux.... feront, conquerront desoresenavant en leurs ou en nos fiez, rirefiez ou Pohers, etc. A Latino Potestas, Gall. Puissance, autorité, domination, nostri alias dixerunt Poesté et Poeté. Annal. regni S. Ludov. edit. reg. pag. 187: Il (le roy) devoit venir en Gascoigne et le pourposoit à mettre souz sa Poeté. Poesté, ibid. pag. 204.

Potestatia, Eodem intellectu. Statuta Genuens. lib. 1. cap. 4. pag. 9: Jurisdictio et auctoritas dicti Magistratus sit et se extendat duntaxat inter cives, et cives Genuae, inter homines trium Potestatiarum. Ibidem cap. 14. pag. 19: Quilibet Potestas et Jus dicens teneatur stare et morari continue, toto tempore pro quo constitutus fuit, in sua Potestatia, neque ex ea recedere possit, nisi, etc. Vide Posse 3.

Potestas, in Italia praesertim, appellatus supremus civitatum liberarum Magistratus, qui aliunde quam ex ipsismet civitatibus eligebatur, et summo jure civibus in rebus bellicis perinde ac civicis imperabat, cujusque functio annua erat. Guntherus lib. 9. Ligurini: Inde per Etruscas Legatos destinat urbes, Campanasque domos, et quas in littore curvo AEquorei lavat unda salis; qui debita fisco Jura vetusta petant, per quos statuantur in omni Urbe Magistratus, et civica quaeque potestas. Barthol. Scribae Annal. Genuens. ad ann. 1226. apud Murator. tom. 6. col. 442: Duces, capitanei, valvassores, castellani, principes, barones, et quamplures Potestates sive Rectores civitatum et locorum. Laudes Papiae apud eumdem tom. 11. col. 24: Olim civitas per solos Consules gubernabatur, nunc autem eligitur per Sapientes illos omni anno, vel in sexto mense Rector, qui vocatur Potestas, ad certum salarium, qui sit de alia civitate, cui taxati sunt officiales in numero certo, videlicet Miles unus, et plures judices, notarii, domicelli, apparitores, equi, etc. Adde Chartam electionis Potestatis urbis Hortanae apud Illust. Fontaninum Antiq. Hortae pag. 415. Radevicus lib. 4. de Rebus Gestis Friderici Imper. cap. 6: Praeterea et hoc sibi ab omnibus adjudicatum atque recognitum est, in singulis civitatibus Potestates, Consules; caeterosve Magistratus assensu populi per ipsum creare debere, qui fideles simul et prudentes, et Principi honorem, et civibus patriaeque debitam justitiam nossent conservare. Thomas Archidiaconus in Historia Salonitana cap. 34: Ut autem rumor in civitate perstrepuit quod Potestas advenisset,... Egressus autem de navi, ab universa Cleri populique frequentia in magno tripudio et honoris obsequio susceptus est. Altera autem die misit et fecit inspici plura hospitia, ubi videretur commodius sui regiminis officium exercere. Et tandem placuit habere domum Comitis Grubesse pro publico Palatio, et pro hospitio suo. Tertia vero die fecit coadunari universum populum civitatis, et facta curia, primo expediverunt se nuntii exponentes suae legationis processum, et exitum, ostendentes... Posthaec autem surgens Garganus, (Potestas) ut erat eloquens vir, multum lepide concionatus est, et praestito sui regiminis juramento, fecit universam multitudinem, tam Nobilium, quam Popularium vinculo sacramenti astringi, ut essent suis praeceptis obedientes per omnia et sequaces... Tunc ordinavit Curiam, statuens Judices, Camerarios, Praecones. Totum namque regimen ad exemplar Italicarum urbium quae per Potestatum regimina gubernantur, ordinavit. Cujusmodi vero esset Potestatis sacramentum, habetur apud Corium in Historia Mediolanensi parte 2. pag. 167. edit. 1646. De hac porro dignitate accipe quae habet Franciscus Sansovinus in familia Martinengha pag. 299: Ogni citta ch'era libera, et sotto l'ordine de suoi Magistrati eleggeva per capo del suo governo un Podesta, che fosse forestiero, scientiato, armigero, et bellicoso. Costui menava secondo il suo volere un Vicegerente et suo delegato che fosse Giurisconsulto: et appresso haveva tre Sergenti o cavallieri con vinticinque fanti, ch'era la corte Pretoria per servitio della giustitia. Oltre a cio teneva sei Staffieri, et altre tanti Donzelli et cavalcature. Et sedeva nel Magistrato per uno anno continouo. Et gli era pagato il salario assai grosso in tre rate. La prima gli era data ne primi tre mesi del suo reggimento, l'altra finiti i sette mesi, et la terza quando era liberato del sindicato, che finiva quindeci giorni dopo l'anno della pretura.

Nec praetermittenda quae de ejusdem sacramenti circumstantiis refert Chron. Parmense ad annum 1309. apud Murator. tom. 9. col. 878: Petrus Mancasola de Placentia venit Parmam pro Potestate, electus per sex menses Potestas Parmae, ita quod juravit regimen ad Ecclesiam majorem ad offerendum ipsa nocte in publica concione, more solito ad lumen cereorum et lumeriarum quam plurimum, et incontinenti coepit regere.

His adjungenda videtur Formula literarum, quibus Potestati alicui illius nuntiatur electio: sic illa habetur apud Rollandinum in Summa Notariae: Militi probatae fidei et examinatae virtutis Dom. Cornelio de Solario, R. de villa Potestas, Consilium et Commune Bononiae, Salutem et prosperos ad vota successus. Licet in altitudine libertatis naturaliter conditio suspiret humana, quia tamen ut plurimum examine rationis omisso in praecipitium perversae labitur voluntatis, datum est ut vinculis disciplinae restrictae sub jugo dominii obedientiae collum ponat, et ut homo praeferatur hominibus ad motus illicitos loris justitiae refraenandos. Hinc est quod hodie plus solito propter corruptas affectiones hominum, et invalescentes nequitias perversorum nihil potest populo esse beatius nihilque majus, quam bono duce praevio bene duci. Cum igitur hujus rei sollicitudinem multam provideremus nostro regimini dignum praeferre rectorem, per brevium solemnitatem juxta municipalis observantias legis nostrae in viros fidelissimos et prudentissimos electionis auctoritas sorte venit, qui virtuosos Italiae viros, et hujus dignos officio praelaturae sollicita examinatione quaerentes, tandem consideratis virtutibus, quas in vobis affluenter adesse praedicat opinio celebris et communis, personam vestram ad Kalendas Februarii proxime venturi ad unum annum nobis et civitati nostrae in Potestatem, Rectorem et Dominum, electione concordi et unanimi praefecerunt. Quapropter cum ex ipsa electione sit per omnem modum mirabilius satisfactum affectionibus cordis nostri, eo quod scimus vos adeo virum doctum, ut sciatis aequa libra ponere judicium in pondere, et justitiam in mensura, et in vindictam facinorum justitiae vibrare gladium temporalem, prudentiam et dominationem vestram instanter multis precibus exoramus, quatenus regiminis nostri locum et officium, quod vobis ea cordis affectione qua nulla major offerimus, si placet, cum salario duorum mill. lib. et cum illis conditionibus quas tam ea quae vobis in publica forma per latorem praesentium mittimus, quam alia Communis nostri statuta declarant, hilariter et libenter admittalis, sociati quatuor judicibus, duobus Militibus et duobus Notariis, viris duntaxat talibus, quorum fide ac prudentia honor vester gloriosus appareat. Venientes itaque 15. diebus ante Kalendas Februarii vestram et vestrorum praedictorum in civitate nostra praesentiam habeamus. Itaque si assentiendum duxeritis, vel non duxeritis votis nostris, in tertium diem post harum praesentationem responsum latori praesentium per instrumentum publicum certum detis. Sequuntur Litterae ejusdem tenoris sub breviori forma, Responsiva de acceptatione electionis et admissione regiminis, et responsiva qua se excusat electus, et electioni renunciat. Vide Gesta Innocentii III. PP. pag. 143. Petrum de Vineis libr. 2. Epist. 1. libr. 3. Epist. 63. et alibi, Statuta urbis Mediolan. part. 2. cap. 6. et seqq. Corium in Histor. Mediolan. pag. 157. Hieronymum dalla Corte lib. 4. Histor. Veron. pag. 223. Murator. Antiq. Ital. med. aevi tom. 4. col. 56. sqq. Savinii Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 3. cap. 19. § 49. etc.

Postat, in Hist. contin. Guill. Tyrii apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 696: Quant cil de Lombardie oirent dire que le roi Johan estoit à Boloigne la Crasse, si s'assemblerent li Postat des cités et alerent à lui.

Podestas, Idem qui Potestas. Occurrit non semel apud Italos. Antiqua est vox Potestas ad designandos supremos civitatum Magistratus, ut observat Burnus in Itin. Helvet. et Ital. pag. 226. ea siquidem notione accipienda apud Juvenalem Sat. 10. 100: An Fidenarum, Gabiorumque esse Potestas ?

Potestas Mercatorum, Qui de rebus et mercatores spectantibus cognoscit et judicat, a Potestate civitatis distinctus. Chron. Parmense ad ann. 1309. apud Murator. tom. 9. col. 878: Item eodem anno dominus Ghibertus de Corrigia factus fuit Potestas mercatorum et mercadantiae civitatis Parmae usque ad quinque annos.

Potestas Victualium, Qui rebus ad victum necessariis praeest, in Statutis Placent. lib. 6. fol. 68. verso.

Potestatis titulo donabatur olim Legatus seu Magistratus qui pro Venetis Constantinopoli morabatur apud Imperatores Constantinopolitanos, ut ex Acropolita cap. 85. et ex Charta ann. 1238. quam in Hist. Franco-Byzantina descripsimus, docemur. Sed is postmodum Bajulus dictus est, mansitque Potestatis dignitas et nomenclatura Genuensium Legato in eadem urbe, uti exerte habent Pachymeres libr. 2. cap. 32. Nicephorus Gregoras lib. 4. sect. 9. et Codinus de Offic. cap. 7. num. 6. Vide Meursium in Ποτεστάτος, et Glossar. med. Graecit. col. 1209.

Obtinuit etiam haec dignitas in Francia, maxime in Provinciae Comitatu. Nam passim mentio occurrit Potestatum Arelatensis urbis, antequam idem Comitatus ad Carolum I. pervenisset, qui eorum loco Vicarios, (Viguiers) instituit. Occurrunt etiam non semel Potestates Massiliae et Avenionis. In Charta ann. 1225: Spinus de Sorezina Dei gratia Potestas Massiliae et Avenionis inscribitur. Potestatis Massiliae mentio occurrit in Chartis ann. 1208. 1226. 1227. ex Chartul. minori S. Victoris Massiliens. fol. 105. 106. Charta ann. 1240: Cum Comes Galterius Vicarius generalis domini Imperatoris in regno Arelatensi et Viennensi peteret Potestariam Avenionis a domino Comite Tolosae, dicens quod a domino Imperatore receperat in mandatis, quod Potestariam reciperet supradictam, etc. Philippus Mouskes in Hist. Regum Francor. MS. de Avenionis expugnatione: Et s'ot li Rois avoec enfin Leur Poëstat, et le Dalfin, Pour çou que li Quens de Provence Li ot conseilliet sans penence. Nicolaus de Braia in Ludovico VIII. de eodem: Praefectus cui major in urbe Potestas.

Potestates nuncupati apud Hispanos Primores, qui eo nomine Chartis Regum Hisp. subscribunt, ut observat Morales in Eulogium pag. 316.

Potestaria, Potestatis, seu urbis Capitanei dignitas. Charta curiae Arelat. ann. 1225. in Cod. MS. D. Brunet fol. 85: D. Dracone Montis-draconis Potestate existente, Potestariae ejusdem anno secundo. Urbanus IV. PP. in Epist. ann. 1263. apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 10: Nullam Potestariam, seu capitaneam, vel rectoriam... recipient. Occurrit praeterea apud Illustr. Fontaninum Antiq. Hortae pag. 416. in Statutis Massil. lib. 2. cap. 17. Murator. tom. 7. col. 637. tom. 8. col. 375. apud Petrum de Vineis lib. 3. Epist. 63. lib. 5. Epist. 46. 96. et 100. in Hist. Cortusiorum lib. 7. cap. 8. lib. 8. cap. 12. apud Nicolaum Smeregum in Chron. ann. 1263. Rollandinum in Chron. lib. 3. cap. 1. in Chartis Italicis apud Odoricum Raynaldum ann. 1288. n. 6. 7. et alibi passim.

Potestatia, Eadem notione. Ottoboni Annal. Genuens. ad ann. 1194. apud Murator. tom. 6. col. 368: Et constituit vicarium suum in officio Potestatiae Dracum de Gambolato. Ogerius in iisdem Annalib. ibid. col. 411: Qui Potestas in principio suae Potestatiae consilium celebravit, etc. Adde col. 489. Rursum occurrit apud eumdem Murator. tom. 17. col. 1163. et in Actis SS. tom. 4. Junii pag. 792.

Potestas Major, Merum Imperium, Haute Justice. Vide Imperium.

Potestas Plena, Feudum immediatum, quod a nullo dependet, teneri dicitur in plena potestate, à plain poois, ut habetur in Charta ann. 1294. apud Stephanot. tom. 3. Antiq. Bened. Pictav. MSS. pag. 969: Tout quant qu'il avoient et tenoient à fié et à homage de nostre segnor le Roy de France, excepté ceu qui ont à plain Poois, soit en cens, en rentes, en costumes, en complans,... retenu audit Pere Daneis et à ladite Johane sa fame, et à lor hers et lor successors ceu qu'il ont à plain Poois, etc.

Potestas Castri, in Usaticis Barcinonensibus MSS. cap. 68. et alibi non semel, dicitur facultas, quam superior dominus habet utendi castro vassalli. Charta Ildefonsi Regis Aragonum ann. 1192. apud Marcam lib. 6. Hist. Beneharn. cap. 9: Et tu et successores tui dabitis mihi meisque successoribus in perpetuum Potestatem irati et pacati de Lorda, et de omnibus castellis, munitionibus, et fortitudinibus ejusdem terrae, quotiescunque a me vel nunciis meis requisiti fueritis. Locos alios habes in Dissert. 30. ad Joinvill.

Potestas Vicaria, Locum-tenens, vicarius, qui alio nomine judicium exercet. Charta Gaufridi Comit. Andegav. ann. 977. apud Mabill. tom. 3. Annal. pag. 650: Ut nulla in eorum terra vicaria dominetur Potestas, nisi de furto, aut incendio, vel homicidio.

Potestates, Angeli ex secundo sacrae Angelorum Hierarchiae gradu, quorum officium est, curare ne a causis inferioribus aut aliunde confundatur, perturbeturque Virtutum actio: quod fit impediendo contrarias causas et inferiores per debitam subjectionem subordinando, ut idoneae fiant recipiendae motionis, quam iis volunt imprimere Virtutes. Sic autem appellantur, quod in iis omnipotentia Creatoris appareat. Vide S. Gregorium Homil. 34. in Evang. S. Bernardum lib. 5. de Consid. cap. 4. Isidorum lib. 7. Orig. cap. 5. Gulielmum Paris. 2. P. de Un. pag. 2. cap. 127. etc.

Potestates, vox Ecclesiastica, Gall. Pouvoirs, Dicitur de licentia ab Episcopo presbyteris concessa audiendi et absolvendi poenitentes. Statuta Joannis Episc. Trecor. ann. 1423. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1130: Praeterea quia de novo intelleximus, quod nonnulli religiosi et alii forte saeculares.... se ingerunt ad absolvendum subditos nostros in foro confessionis de casibus...... reservatis absque licentia nostra, et absque eo quod de Potestatibus, si quas hac in parte habeant, nobis edocuerint quoquomodo.

Homines Potestatis, Qui vulgo gens de Poëte, vel de Poste appellantur in Consuetudinibus municipalibus, in quibus aequiparantur Villanis, et hominibus ac tenentibus obnoxiae conditionis: Hommes roturiers de poste, in Vitriacensi art. 65. 68. In Hannoniensi art. 65. opponuntur viris nobilibus; apud Butilerium Consuetudinarii vocantur, Coustumiers, praestationibus scilicet obnoxii, et operis, apud Bellomaner. cap. 60. Hons de poote, dicitur, qui vilain coustumier nuncupatur in Stabil. S. Ludov. lib. 1. cap. 23. nam ita nuncupantur quod in Potestate domini sint. Tabularium Cabilonense ann. 1223. apud Sanjulianum in Cabilone pag. 424: Nostri homines, sive in Potestate nostra positi. Charta Eustachii de Conflans D. Plaiotri ann. 1294: Super forismaritagio et manu mortua quorundam hominum..... qui homines de Potestate vocantur, etc. Arestum ann. 1347: Homo Potestatis, non nobilis. Vide Consuet. Meldensem art. 1. 5. 50. Ducatus Burgund. art. 125. Comitat. Burgund. art. 102. 106. veterem Senonensem art. 58. Barrensem art. 18. veterem Consuetud. Franciae lib. 2. cap. 41. etc. Ita Terres de pote, in eadem Barrensi Consuetud. art. 17. 18. 118. Villenagia, praestationibus obnoxii agri. Hinc quoddam territorium prope Rupem-regiam etiamnum les Potées vocatur, quod sit in potestate Ecclesiae Remensis. Vide supra Potestas, Villa.

Potestas, Apostolo 1. ad. Cor. cap. 11. 10. dicitur velamen mulieris, quod nempe signum sit potestatis viri in mulierem. Consule interpretes.