Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POTIO

POTIO Galeni, Potio medicinalis, Medecine, apud Fulbertum Epist. 46. MS.: Boivre li fist une Poison, Que tost li trest à garison, Li cors li est asoagié.

Alia notione sumitur in Charta Aldrici Episcopi Cenoman. in ejus Vita pag. 76: Et de vino optimo modios quatuor, et de Potione optima quinque. Rursum pag. 77: Accipiat unum modium panis, et alterum vini: insuper ex Potione sextaria quatuor. Idem videtur quod Pigmentum.