Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POTIOR

POTIOR, Possessor pacificus et quietus. Charta Phil. Pulc. ann. 1310. ex Tabul. Corb.: Praemissa omnia et singula dicto monasterio, abbati et conventui ejusdem garantisabimus, deffendemus et tuebimur contra omnes, et eos Potiores in praemissis concessis a nobis faciemus et facere tenebimur in nostris expensis et sumptibus contra omnes.