Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POTUS

POTUS AEqualis, Gall. Pique-nique, ubi symbolum unusquisque suum praebet. Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 281. r°: Visitavimus prioratum S. Petri. Ibi quinque erant monachi: omnes erant sacerdotes: invitaverant quosdam ad Potus aequales. Praecepimus quod amplius haec facere non praesumerent. Stat. capit. gen. Bened. ann. 1248. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 261: Statuimus etiam, quod omnes tabernas ac loca suspecta... caveant, et a Potibus aequalibus omnes pariter abstineant. Nisi de provocatione ad potum interpretari malis.