Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POTUS

POTUS, Poculum, vasculum, Gallis Pot, a potu vel potione dictum. Fortunatus in Vita S. Radegundis cap. 19: Missorium, cochleares, cultellos, cannas, Potum, et calyces, etc. Idem lib. 2. de Vita S. Martini: Vix discernendis crystallina pocula Potis. Statutum Philippi Pulcri Regis Franc. ann. 1302. pro reformatione Regni art. 30: Item non poterunt recipere vinum, nisi in barillis, Potis seu botellis, sine fraude aut sorde qualibet. Necrologium Eccles. Parisiensis Id. Aug.: Anno Dom. 1279. Dominica post festum SS. Egidii et Lupi, obiit bonae memoriae Stephanus Tempies oriundus de Aurelianis, Parisiensis Episcopus, qui dedit Ecclesiae Parisiensi et nobis 3. Potos argenteos deauratos ponderis 22. marcharum et 3. unciarum, 15. sterlingorum argenti, 9. unciarum auri ad reponendum sacrum oleum et crisma. Item dedit nobis cortinam sericam cum baculo ad scoperiendum dictos Potos pretio 9. libr. Potti aenei, apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 257. Poti d'estain, in Invent. utensilium ex Tabul. Compend. Poti de cristallo, in Invent. Eccl. Noviom. ann. 1419. Poti terrei, in Stat. MSS. Capit. Senon. Poti vitri, in Charta ann. 1338. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 363. col. 2. Adde Spicil. Acher. tom. 10. pag. 300. Lobinell. tom. 5. Hist. Paris. pag. 628. Statuta S. Claudii, etc.

Pottus. Chron. Joh. Iperii apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 757: Ollas, patellas, Pottos, scutellas,... providere debebat (granatarius.) Cervix sui capitis bulliebat ad modum Potti igni suppositi, in Mirac. B. Coletae tom. 1. Mart. pag. 594.

Potum, in Contin. Chronic. Johan. Iperii apud Marten. tom. 6. Ampl. Collect. col. 620.

Potellus, diminut. in Fleta lib. 2. cap. 12. § 14. Index MS. benef. dioec. Constant. fol. 55: Rector... debet habere a praedictis abbate et conventu qualibet die unum panem et unum Potellum cervesiae. Pottellum, apud Will. Thorn ann. 1321. non semel.

Pottulus , Eadem notione, in Chron. Corn. Zantfliet apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 490: Angelus in manu tenens Pottulum parvulum, de quo effluebat vinum in cuppa subtus posita.

Ad Potos Vendere vinum, Gall. Vendre à pots, Minutatim vendere. Libert. hominum de Esperanchia ann. 1291. tom. 1. Histor. Dalphin. pag. 26. col. 2: Item quilibet potest vendere vinum in hospitio suo ad Potos, ad suae libitum voluntatis.

Potus, Praestationis species: Potus vini qui domino praestatur, mensura scilicet vinaria sic dicta, in Charta ann. 1255. in Tabulario S. Dionysii: Robertus de Clergiaco armiger, vendit Abbati inter alia duos denarios censuales, et partem suam quam habet in Poto et roagio.

Potus, Potus delicatior, forte vinum. Vita S. Anskarii cap. 35. apud Pertzium Scriptorum tom. 2. pag. 718: Aliquantulum ipsi aquae quam bibiturus erat de Potu admiscebat.

Potarius, Officium in Scancionaria regia, vulgo le Potier, cui poculorum, quae Galli Pots, a Potione vocant, cura incumbit. Ordinatio Hospitii S. Ludov. Reg. Fr. ann. 1261: Potarius pro servitio potorum 2. sol. per diem.

Potus Caritatis, Convivium. Ordinar. Canon. S. Laudi Rotomag. ad calcem Joh. Abrinc. de Offic. eccles. pag. 301: Ubi dato signo a Praelato dicant, Benedicite; et Praelatus, Potum caritatis benedicat dextera Dei patris. Vide Poculum.

A Potu Abstinere, vel a potu et carne abstinere, Poena regiis ministerialibus indicta in levioribus delictis, in Capitulari de Villis cap. 16.

Potus Fractus, Ludi species, Gall. Pot cassé. Menoti Sermones fol. 15: Diabolus et mundus faciunt sicut faciunt pueri ludentes ad pilam, vel ad Potum fractum. Dant illum de manu in manum: elevabit quis Potum alte et cadere dimittet et sic frangetur.

In Poto aut assatus nihil valere, Proverbialis formula, qua aliquid ex omni parte pessimum esse significatur, Qui n'est bon ni à rotir, ni à bouillir, apud eumd. Menotum fol. 166.