Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAECEPTUM

PRAECEPTUM, Diploma Regium, Charta Regia. Praeceptum Imperiale, in leg. 3. Cod. Th. de Incest. nupt. (3, 12.) leg. 2. de Operib. public. (15, 1.) Abbo Flor. in Canon. cap. 6: De Praeceptis regalibus et imperialibus: Gloriosissimorum Regum potentia stabile firmumque esse voluit, quidquid vel opere praecipiendo constituit, maxime utilitatem Ecclesiae suorum procerum suggestionibus ratum esse judicavit, etc. Et pag. 7: Sunt Praecepta regalis, id est imperialis jussionis auctoritate roborata, quibus consentiunt Romanorum Pontificum privilegia sub excommunicationis anathemate decreta. Theganus de Gestis Ludovici Pii Imperat. cap. 10: Jussit supradictus princeps renovare omnia Praecepta, quae sub temporibus patrum suorum gesta erant Ecclesiis Dei, et ipse manu propria ea cum subscriptione roboravit. Adde cap. 13. 19. Adrevaldus lib. 1. de Miracul. S. Benedicti cap. 19: Regali munificentia huic sacratissimo Coenobio a priscis Francorum Regibus per Praecepti proprii syngrafum concessum fuerat, ut, etc. Ditmarus lib. 3: Praecepta, quae munera regalia seu imperialia detinebant, igni comburebat. Utuntur Gregorius M. lib. 7. Ind. 2. Epist. 17. 27. Gregorius Turonens. lib. 8. Hist. Franc. cap. 20. de Miracul. S. Martini cap. 15. Codex Carolin. Epist. 51. Aimoinus lib. 5. cap. 17. Capitula Caroli M. lib. 3. cap. 28. Synodus ad Theodonis villam cap. 4. Synodus Belvacens. ann. 845. cap. 4. Suession. ann. 853. cap. 6. 11. Capitula Caroli Calvi tit. 6. cap. 11. 24. tit. 27. cap. 4. tit. 32. cap. 6. Leges Luithprandi Regis Longob. tit. 55. ยง 4. 77. (6, 4.) Marculfus et vett. Formulae passim, Helgaudus in Vita Roberti Francor. Reg. et alii.

Praeceptio, Eadem notione, in Charta Caroli M. apud Meurissium in Episcop. Metensib. pag. 185. in Diplom. Otthonis III. Imper. apud Miraeum tom. 2. pag. 807. in Charta Ludovici Reg. Aquitan. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 238. etc. Vide leg. 19. Cod. Th. de Judaeis. (16, 8.)

Praeceptus, Eodem intellectu. Placitum ann. 867. ex Tabular. S. Tiberii: Quem (fiscum) Karolus Rex perenniter contulit ad jam dicto monasterio S. Tiberii per istos Praeceptos.... Sed cum ipsi Praecepti ante nos relecti fuissent, etc.

Praeceptum vero seu Praeceptio maxime dicebatur Diploma a Rege ad Metropolitanum missum, ut virum a se probatum et electum in Episcopum ordinaret; ejus formula habetur apud Marculfum lib. 1. form. 5.

Pro Edicto publico, quo princeps rem aliquam aut personam in suam protectionem suscipit, usurpatur, in Decret. Henr. IV. imper. ann. 1118. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. aevi col. 579: Precibus Teuzi venerabilis presbyteri commotus, Praeceptum, quod appellant Bannum, misit super domo venerabili, hoc est, ospitali, quae constructa est juxta Renum in Curte Marchionis, ut in omnibus rebus, quas comitissa Matildis eidem venerabili domui largita erat, vel in futurum ei possint adquiri, ab omni injuria permaneant inlaesa atque inviolata. Vide in Bannum 1.

Praeceptum Denariale, Charta manumissionis quae per excussionem denarii fiebat. Vide eumd. Marculf. ibid. form. 22. et supra in Manumissio.

Praeceptum dicitur Epistola Gregorii M. ab ipsomet Pontifice lib. 12. Epist. 9: Facta vero suprascriptarum rerum omnium traditione, volumus ut hoc Praeceptum in scrinio Ecclesiae nostrae experientia tua restituat. Adde Epist. 13. lib. 7.

Neque id Pontificum Romanorum proprium erat. Exstant quippe nonnulla aliorum Episcoporum praecepta; ejusmodi est Praeceptum ab Ennodio Episcopi Ticinensis nomine scriptum, cujus meminit Mabill. Diplom. pag. 4.

Praecepta seu mandata dicta etiam Parlamenti decreta, quibus pedaneis judicibus quae in suis judiciis et assisiis observanda erant, praescribebantur. Quid inter Arestum et Preceptum intersit, vide in Arestum 1. Eodem nomine interdum donata Curiae inferioris sententia. Litterae Philippi Pulcri Regis Fr. ann. 1292. tom. 3. Ordinat. pag. 611: Quod habitatores dicti loci (S. Andreae Avenion.) non teneantur libellum reddere infra quantitatem.... de qua Preceptum extet a curia dicti loci, sigillo dicte Curie sigillatum. Litterae Johannis Reg. Franc. ann. 1362. ibid. pag. 606: Impediverunt et perturbaverunt, tum circa Praecepta et praeconizationes poenales in dicto loco S. Egidii fieri faciendo, etc.

Praeceptorum autem Regiorum formulam sic describit Papias: Praecepta, mundiburdia magnatum et potestatum secularium sunt tantummodo. Proprie autem Regum vel Principum Praecepta signum certum non habent in exordio: sed quod facere collibuerit, vel crucem, vel chrismon, vel literam quamlibet circundatam serpentibus, vel quodlibet aliud. Solet autem prima linea Praeceptorum longis et aequalibus literis figurari. Initium autem praeceptorum hujusmodi est: In nomine sanctae et individuae Trinitatis, HE. gratia Dei imperator Augustus. Post haec introducetur persona Imperatoris loquentis, reddentisque causam, qua inductus voluerit illud Praeceptum statuere, dicens, Regiae competere potestati (al. pietati) ut talium virorum, quibus ipse rogatus sit, non debeat contemnere preces, vel aliam, quam voluerit causam. Post haec quod loco vel homini illi sua auctoritate concedat. In fine erit locandum: Ut quicunque contra illius Praecepti decretionem fecerit, mille auri optimi libras, vel tale quid, quod instituere Imperator voluerit, persolvatur, medietatem Regi, et medietatem loco, vel homini. Post haec adjiciendum est, quod Imperator propria manu subscripserit, et proprio sigillo signari jusserit. In fine Monogramma est ponendum, in quo nomen Imperatoris, et Imperatoris Augusti, et Dei gratia connexum habeatur, vel alia, quae Imperatorem deceant: Signum Domini Ottonis Serenissimi Imperatoris. Post haec sic: Henricus Cancellarius * Ureg Vercellensis Episcopi recognovi. Factum anno Dominicae Incarnationis M. indictione VI. anno vero ejus Imperatoris regni XII. Actum Romae feliciter. Haec desunt in MS. Navarraeo.