Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAECEPTUM

PRAECEPTUM,² Monitum, invitatio ad preces fundendas, quae inter missarum solemnia fieri solet, vulgo Recommendation. Ordinar. Ms. S. Petri Aureaeval. ubi de processione S. Marci: Deinde dicatur missa cum suo officio consueto;... et post Evangelium fiat offertorium commune omnibus, et per capellanum altaris fiant Praecepta consueta, videlicet pro pace ecclesiae et regni, pro bonis terrae, pro temperie aeris et fugatione pestilentiarum et pro mortuis. Infra ubi de Rogat.: Quamdiu vero fit offertum, capellanus altaris facit Praecepta et recommendationes ad hoc consuetas, more solito cum suis suffragiis, videlicet de pace et pro deffunctis. Vide infra Precaria 3.