Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAEDICATOR

PRAEDICATOR, pro Episcopo, non semel apud Avitum Vienn. Epist. 47. et alibi.

Praedicatorum Ordo institutus a S. Dominico, de cujus origine et initiis ita prae caeteris Guillelmus de Podio Laurentii de Bellis Albigensium cap. 10: Continuato itaque biennio et amplius hoc labore, cum accensum ignem per hanc viam extinguere non valerent benedicti Dei pugiles, attendentes, quod res ita altiori consilio indigeret, clamare ad Sedem Apostolicam sunt coacti, et ut coepta praedicatio remaneret, de ordinandis perpetuis Praedicatoribus est provisum, inspirante Domino: et hac de causa sub Beato Episcopo D. Fulcone Ordo Praedicatorum principaliter est exorsus, quorum vexillifer Beatus Dominicus praelationem suscepit pariter et laborem, etc. A quo vero Praedicatorum nomen iis potissimum inditum, refert Cantipratanus lib. 1. de Apibus cap. 9. num. 5. et ex eo Michael Scotus lib. 4. Mensae Philosophicae cap. 37. Adde Chronicon Montissereni pag. 137. Vide Jacobitae 2.

Fratres Praedicationis appellantur, in Charta ann. 1217. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 443.

Praedicatores Generales appellant Dominicani, Magistros in Theologia, et qui per priorem Provincialem et Definitores Capituli Provincialis fuerunt instituti, etc. Constitut. Fratrum Ord. Praedic. dist. 2. cap. 7.

Praedicatores Minores, Franciscani. Statuta Eccl. Valent. inter Concil. Hispan. tom. 3. pag. 511: Mandamus quod fratres Praedicatores Minores honorifice a clericis recipiantur.

Praedicatorum Denarii, Inter praestationes Castri Renardi recensentur, in Charta ann. 1326. ex Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 43: Item les deniers pour l'usage des Prescheurs, qui sont receuz à Chasteau Renart le jour de Pasques flories, prisiez par an huit sols. An denarii, qui Quaestoribus erogabantur ? ii quippe concionari solebant. Vide supra Praedicamentum.

Praedicatores, inter ariolos et veneficos recensiti, in Judiciis sacerdot. de crimin. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 32: Si quis ariolos, id est, sortilegos, Praedicatores, vel herbarios veneraverit, aut secutus fuerit, tribus annis poeniteat et eleemosynas faciat. Ubi ii videntur indigitari qui per vicos vagantur populum phaleratis verbis inescantes ut medicamenta sua vendant, nostris Charlatans.