Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAEDICO

PRAEDICO, (PRAEDICARE) Verbum facere ad populum, concionari in Ecclesia, Gallis Précher. Concilium Vasense II. cap. 2: Si Presbyter, aliqua infirmitate prohibente, per seipsum non potuerit Praedicare, sanctorum Patrum homiliae a Diaconibus recitentur. Cyprianus in Vita S. Caesarii Arelatensis: Docuit praeterea memoriter, quamdiu potuit, altaque voce semper in Ecclesia Praedicavit, etc. Vide Concilium Arelat. VI. can. 10. Aquisgran. can. 82. Mogunciacum cap. 25. Pontigonense ann. 876. cap. 7. Capitul. 1. ann. 810. cap. 5. Capitula Caroli M. lib. 1. cap. 82. 76. 160. Durandum lib. 4. Ration. cap. 26. etc. Praedicare aliquem apud Cassiodorum et alios. Vide Furlan. in Append. Forcell. Lexic. et Maii Glossarium novum.

Praedicare Juramentum, Dictare alicui conceptam formulam jurisjurandi. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Staben, col. 1718. et mox Praedictare.

Praedicatio, Concio ad populum. Messianus in Vita S. Caesarii Arel.: Clericali habitu ad altare venit, ubi post Praedicationem, quam non solum in civitate, sed etiam in omnibus parochiis, cum potuit per se memoriter facere, non distulit, etc. Lex Long. lib. 3. tit. 1. § 8. Carol. M. 57.: Et ut (Episcopi) Praedicationes et confirmationes ibi expleant. Adde Concilium Valentinum III. an. 853. c. 22. Conc. Ticinense ejusdem anni, initio, Capit. Regum. Fr. passim, etc.

Praedicantia, Eadem notione. Memoriale Potest. Regiens. apud Murator. tom. 8. col. 1107: Frater Johannes de. Bononia fecit magnam Praedicantiam inter castrum Leonem et castrum Francum. Interdum nude pro Exhortatio. Chronic. Petri Azarii apud eumdem tom. 16. col. 378: Sed amplius non erat locus Praedicantiae, immo correctioni.

Praedicatura, ut Praedicatio. Meisterlinus Histor. Rer. Noriberg. apud Ludewig. tom. 8. pag. 145: Adeptusque (Joh. Hus) Praedicaturam in Praga nobilem, in Bethleem ecclesia dicta, ubi doctrinam Wiclef extollebat.