Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAEDICTO

PRAEDICTO, (PRAEDICTARE) Praedicere, monere quid faciendum sit. Chart. Otton. II. marchion. Brandenb. ann. 1196. in Ludewig. Reliq. MSS. tom. 9. pag. 541: Nos vero... possessionem et dominium praescriptorum bonorum ecclesiae et archiepiscopo praenotatis corporaliter per nos ac per nuntios nostros sufficienter curavimus assignare, in illis omnibus secundum terrae ritum et juris ordinem, Praedictante semper sententia, incedentes. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Urtheil, col. 2010.