Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAEFATIO

PRAEFATIO, Pars Missae, seu Liturgiae sacrae: sic dicta, quia est praelocutio totius orationis secuturae, et ad sacrificium praeparatio, inquit Amalarius in Eclogis, et ex eo Durandus lib. 4. cap. 33. Addit Papias, a Te igitur, usque ad Agnus Dei; in hac enim praeloquitur grates laudemque Deo Sacerdos, ut melius. ad consecrandum Christi corpus possit accedere. Ugutio: Praefatio, quod praecinitur ante Sacramentum Corporis et Sanguinis Christi. Alcuinus lib. de Divin. offic.: Huc usque Praefatio, id est praelocutio et allocutio populi, hinc sequitur exhortatio, Sursum corda. Praefationis usum jam inde sub Apostolis obtinuisse, colligere est ex Clemente lib. 8. Const. Apost. cap. 16. vel certe antiquissimum esse evincunt Cyprianus de Orat. Dom. Cyrillus Hieros. Catech. 5. Chrysost. in Liturg. et Homil. de Euchar. in Encaeneis 18. et alibi passim, S. Augustinus cap. 3. de Vera relig. cap. 16. de Bono vid. de Civit. Dei lib. 10. cap. 4. et lib. 14. cap. 13. Concil. Milevitan. II. can. 12. Pelagius II. PP. in Epist. ad Episcop. German. et Galliae, ubi novem Praefationes cantari constituit, quas in Ordine Romano inscriptas observare est, unam in albis Paschalibus, aliam de Ascensione Domini, tertiam de Pentecoste, quartam de Natali Domini, quintam de Apparitione Domini, sextam de Apostolis, septimam de Trinitate, octavam de Cruce, nonam in Jejunio et Quadragesima. Gregorius decimam de S. Andrea adjecit: denique Urbanus II. PP. undecimam de S. Maria. Vide Concilium Westmonasteriense ann. 1175. can. 14. Copriniacense can. 22. Praecepta Synodalia Petri de Collemedio Archiep. Rotomag. Synodum Bajocensem ann. 1300. can. 18. Ordinarium Praemonstrat. cap. 10. Honorium Augustod. lib. 1. cap. 41. 89. 101. 120. Beletum cap. 45. Menardum ad Sacrament. Gregorii Magni cap. 25. Card. Bona lib. 2. Liturg. cap. 10. etc.

Praefattiones, Exordia, prooemia, Gallice Préfaces, préambules, in Charta ann. 1377. ex Bibl. Reg.: Fuimusque in crastinum in Clerrano ubi audivimus eos, qui post plures Praefationes ex parte Regis Aragonum, etc.