Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ABSTINENTIA

ABSTINENTIA,² Renunciatio, cessio. Gall. Renonciation. Stat. antiq. Florent. lib. 1. cap. 29. ex Cod. reg. 4621. fol. 57. v°: Repudiatio vel Abstinentia haereditatis vel successionis alicujus quomodolibet delata, a die repudiationis vel Abstinentiae infra menses duos, si repudiatio vel Abstinentia facta fuerit in civitate, comitatu vel districtu Florentiae, et infra quatuor menses, si alibi Abstinuerit vel repudiaverit, notificari debeat publice. Vox nota Jurisconsultis. Abstinere proprie dicuntur sui vel necessarii, haeredes; ut extranei repudiare, inquit Brissonius lib. 1. de verb. significat.