Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAEPARO

PRAEPARO, (PRAEPARARE) alterum, dicebatur is, cui cum facultates sibi sat amplae haud essent, ut ipsemet in hostem pergere posset, similis sortis ac conditionis viros pro posse in armis ac instructu bellico adjuvabat. Capitulare ann. 807. edit. Baluzianae c. 2: Ubicumque autem inventi fuerint duo, quorum unusquisque duos mansos habere videtur, unus alium Praeparare faciat, et qui melius ex ipsis potuerit, in hostem veniat. Occurrit ibi pluries, et cap. 5. 6. Huc pertinet Capitulare I. ann. 812. cap. 1: Qui vero 3. mansas de proprio habuerit, huic adjungatur unus, qui unum mansum habeat, et det illi adjutorium, ut ille pro ambobus ire possit. Adde c. 6. et Capitulare ann. 828. cap. 7.

Praeparare Volatilia, Lardo suffigere vel instruere. Praeceptum Caroli Cal. ann. 862. apud Mabillon. Diplom. pag. 536: Item etiam alii duo porci saginati per duas festivitates, id est Natalis Domini et Paschae, ad volatilia eorum Praeparanda. Vide Paratae.