Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAESENS

PRAESENS, seu Praesentalis, dictus unus e Magistris militum, quod in procinctu seu comitatu Principis ageret, et Praesentalibus numeris praeesset, ut docet Notitia Imperii, ubi Magistri equitum et peditum in praesenti duo recensentur, alii tres per Orientem, Thracias et Illyricum. Magister militum praesentalis, ibidem, sub cujus dispositione militabant Palatinae Vexillationes 5. Comitatenses 7. Legiones Palatinae 15. Auxilia Palatina 18. ex quibus conficitur Praesentes appellatos, quod praesentes adessent in comitatu Principis, et in eo militarent, atque adeo Palatinae militiae ad custodiam Imper. addictae praeessent, ex qua qui erant, Praesentales pariter dicebantur, ut et Domestici, qui in Palatinis scholis militabant, in leg. 4. Cod. Th. de Protect. et domesticis. (6, 24.) Adde leg. 17. eod. Cod. de Re milit. (7, 1.) Magister praesentis militiae, apud Marcellinum Comitem in Zenone, Magister militum praesentum, apud Scholiastem Juliani Antecess. cap. 83. Magister militum praesens, apud Jornandem de Successione regnorum, Στρατηγός τῶν ϰαλουμένων πραισέντων apud Evagrium lib. 4. cap. 3. Στρατηλάτης τοῦ πραισέντου, apud auctorem Chronici Alexandr. pag. 752. Κόμης πρεσέντου, apud Theoph. ann. 1. Justini Thracis. Ipsa dignitas, Magisterium praesentale, eidem Marcellino in Justiniano post Basilii Cos. 4. Praesentanea dignitas, Senatori lib. 11. Epist. 1. Τιμὴ τοῦ Πραισεντίου, Simocattae lib. 1. cap. 7. nuncupatur. Concil. CP. sub. Menna act. 5: Καὶ τοῖς ἀνδρειοτάτοις στρατηγοῖς τοῦ θείου πραισέντου. Leges Luitprandi apud Murator. tom. 1. part. 2. col. 2: Et cum Praesentalibus suis capitula ista relecta omnibus placuerunt.

Praesentia Militaris, in Diurno Romano cap. 2. tit. 2. 4. idem quod praesens militia, de qua supra: In unum convenientibus nobis, ut moris est, id est cunctis Sacerdotibus et proceribus Ecclesiae, et universo clero, atque optimatibus, et universa militari Praesentia, seu civibus honestis, etc. Vide Gloss. med. Graecit. in Πραίσεντον.

In Praesenti Venire, Coram sisti, Venir en presence. Lex Bajwar. tit. 12. cap. 2. § 1: Tunc judex jubeat eum in Praesenti venire, et judicet ei, etc.

De Praesenti, Jam nunc, quomodo Galli, dés à présent dicunt. Conventus apud Andelaum apud Gregor. Turon. lib. 9. cap. 20: Et quod exinde fidelibus personis ablatum de Praesenti recipiat. Adde Decretionem Childeberti Regis cap. 12. Occurrit non semel.

Ad Praesente, Eadem notione, in Gestis purgat. Felicis Episc. Aptungitani: Ad praesente Epistolam recognovi. Formula nostris familiaris, A present.

Ad Praesens, in Vita MS. S. Winwaloei fol. 140: Me autem ad Praesens corpore moriturum scitote; id est, jam, modo, Gall. Presentement, maintenant.

Praesentes, pro Praesides usurpasse quosdam Scriptores, observatum a Salmasio ad Lampridium pag. 208.