Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APEX

APEX, Decretum Imperatorium. Saepe occurrunt, Apex, Apices, pro Instrumentis, Diplomatibus, Epistolis, etc. Vita S. Innocentii Episc. Dertonensis tom. 2. April. pag. 483. F: Praecepit Constantinus omnia restitui, quidquid occultum fuerat. Et ordinavit eum Episcopum, deditque ei Apicem, qui ei omnia restitueret. Vide Apices.