Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APEX

APEX,² Est Pileum subtile, quo Sacerdotes gentiles utebantur, appellatus ab Apiendo, id est, a ligando. Isid. lib. 19. Orig. cap. 30. Festus vero: Apex, qui est Sacerdotum insigne, dictus est ab eo, quod comprehendere antiqui vinculo, Apere dicebant, unde aptus is, qui convenienter alicui junctus est. Hinc

Apices Fastigati, pro Pileis cacuminatis, quibus utebantur Alani, apud Isidorum lib. 19. cap. 23. sect. 6. teste Hofmanno. Hujus Lexicon consule.