Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAESTO

PRAESTO, (PRAESTARE) Mutuo dare, commodare non accepta mercede, Gallis Prester. Ebrardus in Graecismo cap. 15: Praesto, Praevaleo dicas, Praesto quoque Dono: Praestoque saepe solet Accommodo significare. Salvianus lib. 1. ad Eccles. Catholicam: Si usus rerum aliquarum cuipiam homini alterius hominis beneficio ac largitate tribuatur, isque immemor illius, a quo fructum rerum indeptus est, avertere ab eo ipso proprietatem Praestitae rei, atque alienare conetur, nonne ingratissimus omnium hominum atque infidelissimus judicetur ? Infra: Cur non bona fide datis a Deo resculis utimur ? tenuimus quoad licuit: tenuimus quod permisit ille qui Praestitit. Fortunatus lib. 9. poem. 7: Praestitit, Pastor, sua mi voluntas, Codicem factum tumido cothurno, etc. Capitula Caroli M. lib. 1. cap. 130. 124.: Foenus est, qui aliquid Praestat: justum foenus est, qui amplius non requirit, nisi quantum praestitit. Pecunia in precario Praestita, lib. 5. cap. 3. Will. Brito lib. 11. Philippid.: Descendensque suum domino vectoris egenti Praestat equum, pedes ipse manens. Florentius Wigorniensis ann. 1096: Petiit, ut inter se pace redintegrata illi decies mille marcas argenti Praestaret. Mox utitur voce, accommodaret. Ita etiam usurpatur in leg. 13. C. Quod jussu, etc. (4. 26.) in Lege Wisigoth. lib. 1. tit. 5. § 2. lib. 9. tit. 2. § 8. lib. 10. tit. 1. § 13. 20. in Pacto Leg. Salicae tit. 55. in Lege Longob. lib. 1. tit. 21. § 4. 6. lib. 2. tit. 14. § 16. tit. 35. § 1. Roth. 224. 230. 312. 332. Luitpr. 137. (6, 84.) etc.

Praestitum, Mutuum, Gall. Prêt. Computus ann. 1261. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 471: De Praestito facto eidem per Praepositum iiie xlvii. lib. viii. sol. Vide Presta.

Imprestare, Praestare, commodare. Charta Veneta, apud Joan. Lucium lib. 4. de Regno Dalmat. pag. 220: Quatenus ex parte vestra duas galeas, quas habetis, et ligna seu vasa nobis accommodare seu Imprestare... velitis.

Imprestitum, Italis Imprestito, vel imprestido, Mutuum: facere imprestitum, mutuari, in Statutis Venetor. ann. 1242. lib. 1. cap. 56. Chronic. Andr. Danduli ad ann. 1388. apud Murator. tom. 12. col. 483: Deponendo tantam pecuniam communis Venetarum ad officium Impraestitorum, etc. Imprestita etiam dicuntur Dalmatis, contributiones, quae in communi civitatum necessitate fieri solebant, quae nostris Emprunts, seu mutua coacta dicuntur.

Praestare, nude pro Donare. S. praestitum de suis rebus non fecit Ecclesiae, in Concil. Hispal. I. can. 1. Toletan. IX. can. 3: Causam Praestiti evidenter exponat.

Praestare, Praesto habere. Pactus Leg. Salicae ex MS. Guelferbit. edit. Eccardi pag. 129: Si vero servus in colibet crimine culpatur... ubi quis repetit et virgas paratas habere dedit,... et senum et scamnum Praestet, ubi servum tendere dibiat.

Praestare, Sacramento promittere. Charta ann. 1182. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 319: Praestiterunt etiam praefatus Haimo et Gaufridus..... quod in eadem ecclesia nullis de cetero temporibus aliquid reclamarent.