Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAESTO

PRAESTO,² (PRAESTARE) Repraestare, In praestariam dare, quod idem valet ac usufructuario beneficiare, in Tabulario Bellilocensi. Lex Bajwar. tit. 1. cap. 1. § 1: Et post haec nullam habeat potestatem exinde quidquam auferre, nec ipse nec posteri ejus, nisi Defensor Ecclesiae illius per beneficium Praestare voluerit ei. In beneficium praestare, in Charta Alamannica Goldasti 70. Per praestarium Repraestare, Ch. 66. Sub usufructuario Praestare, Ch. 67. Per precariam Praestare, Ch. 69. Repraestare, Ch. 73. Vide Traditiones Fuldenses lib. 1. trad. 136. lib. 2. trad. 29. Canones Hibernienses lib. 41. cap. 8. Will. Hedam pag. 292. 1. edit. et infra in voce Precaria ex Tabulario Casauriensi, etc. In praestitum accipere, seu in praestariam, apud Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 500. Praestitum de proprio facere beneficium, in Capit. Caroli C. tit. 7. cap. 22. Ad praestitum beneficium Praestare, in Append. ad Marculfum form. 28. Per prestariam acquirere, in Praecepto Ludovici IV. Regis Franc. tom. 3. novae Gall. Christ. inter Instr. col. 146.

Praestor, Qui praedium ecclesiasticum in Praestariam utendum accepit. Bulla Alexandri III. PP. ann. 1169. inter Instr. tom. 2. novae Gall. Christ. col. 367: Duos solidos annuos de domo Aimerici Praestoris pro oblatione.

Repraestari dicebatur res, quae Monasteriis aut Ecclesiis tradita et donata, donatoribus ipsis rursum praestabatur, et in precariam concedebatur. Vetus Precaria apud Joachimum Vadianum de Monasteriis Germ. pag. 71: Christi adjuvante clementia complacuit mihi Grimaldo Abbati una cum consensu fratrum,.... ut res quas Hasuo Presbyter ad nostrum tradidit Monasterium ei per precariam Repraestaremus, quod et faciemus. Occurrit praeterea in Charta Alamannica Goldasti 73.

Ejusmodi praestariae, quae ex bonis collatis ipsimet collatori fit, aliis etiam additis, exemplum et formulam habes ex Stephanotio tom. 7. Fragm. Hist. MSS.: Domino fratri Nerio petitori ego in Dei nomine Segefredus abbas et cuncta congregatio S. Martini. Dum non habetur incognitum qualiter tua ad nos fuit petitio et nostra pariter decrevit voluntas, ut res quas tu ad nostrum monasterium condonasti tibi benefaceremus, quod et fecimus. Est autem mansus cum vinea et pratis, etc. Pro eo vero quod tu istas res nobis condonasti, benefacimus tibi de rebus S. Martini quidquid intra fines de Cliniaco est, ibique aspicere videtur, et in alio loco infra fines de Montels quidquid ibi visi sumus habere, tibi benefecimus et filio tuo qui primus tibi natus fuerit de matrimonio, eo scilicet tenore, ut annis singulis de fructu quem Dominus supra dederit, nonas ad nostrum monasterium condonare facias. Et pro ipsis mansis in festivitate S. Martini solidos duos persolvas. Et si de eodem censu tardus aut negligens apparueris, et ipsas res minuere aut alienare praesumpseris, sis culpabilis, et insuper res ipsas amittas. Et ut haec Praestaria firmitatem obtineat, manu nostra et fratrum nostrorum manibus roborandam statuimus.

His vero traditionibus, ut aliquam vim obtinerent, accedebat auctoritas regia, ut ex pluribus Instrumentis constat. Charta Caroli Burgund. Reg. ann. 858. apud Baluz. in Append. ad Capit. col. 1467: Egilmarus ecclesiae Viennensis nostram suppliciter implorante excellentiam quatinus praestariam quam ipse cuidam vassallo suo Leoni nuper fecerat de Sisiaco villa, nos ob mercedis nostrae augmentum corroboraremus, quod ita et fecimus. Praeceptum Lotharii Regis ann. 866. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 176: Deprecans mansuetudinem celsitudinis nostrae ut eamdem Praestariam nostro corroborare non dedignaremur praecepto.