Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAESUMO

PRAESUMO, (PRAESUMERE) Sumere, capere. Synodi Hibernienses lib. 1. cap. 8: Episcopus.... non Praesumat pretium ordinationis: non Praesumat dona iniquorum, etc.

Praesumere, Ante sibi sumere, vel praeter solitum sumere, in leg. 5. et 11. Cod. Th. de Metatis (7, 8.) et leg. 4. de Pascuis (7, 7.), eodem Cod. Ammianus lib. 18: Diligenter observans, ne quem tributorum sarcina praegravaret, neque potentia Praesumeret aliena.

Praesumere, Suspicari, conjicere, Gall. Présumer. Sententia arbitralis inter Archiep. Capitulumque Arelat. et Monast. S. Caesarii ann. 1221. ex Schedis Praes. de Mazaugues: Ex tanta diuturnitate temporis Praesumente concessionem, etc.

Praesumptio, Actio injusta, invasio, usurpatio. Lex Bajwar. tit. 1. cap. 5: Si quis servum Ecclesiae.... occiderit per Praesumptionem. Cap. 10: Neque Praesumptio crescat in plebe. Tit. 3. cap. 10: Porcos propter Praesumptionem dispergere. Christi Evangelio vim non inferat humana Praesumptio, in lib. 6. Capit. cap. 334. Crudelis et stupenda Praesumptio crudeliori debet extirpari supplicio, in lib. 7. cap. 428. Potestativa Praesumptio, in Addit. 3. cap. 54. etc. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 11. de his, quae sunt Juris Regii: Assultus, roberia, stretbrech, Praesumptio terrae vel pecuniae Regis, thesaurus inventus, etc.

Praesumptuositas, Eadem notione. Edictum Caroli M. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 24: Quod si fecit, ante nos veniat, et in praesentia nostra rationem deducat, si sua Praesumptuositate aut cupiditate alicujus rei adquirendum hoc opus servile fecit, aut sui domini jussione.

Praesumptor, Qui crimen committere, vel aliquid contra jus agere praesumit, in Edicto Theodorici Regis cap. 144. Qui ante justum tempus erogavit. Vide Praerogare. Interdum reus principalis, qui complices habet, in Legibus Wisigoth. lib. 6. tit. 4. § 2. 3. 5. lib. 8. tit. 3. § 8. Praesumptor infaustus, tyrannus, in leg. ult. Cod. Th. de Episcop. (16, 2.) Praesumptive, in Capitulari ann. 802. c. 5. Praesumptivo modo in domum alienam intrare, d. tit. 4. § 2. Praesumentis audacia, § 6. Praesumptuosus, d. §. Adde lib. 2. tit. 1. § 17. et alibi. S. Odo de Vita S. Geraldi lib. 2. cap. 7: Quidam violenti homines Praesumptionem faciebant contra Potestatem loci illius. Anselmus Cantuar. Archiep. in Epistola ad Episcopos Hiberniae: Pastorali regimine vitia resecare, Praesumptores coercere, et quaeque inordinata ad ordinem debitum volui revocare.

Praesumptores Episcopi, Qui aliorum jura vel ordinationes usurpant illicitas, in Concilio Arausicano I. can. 21. et Turonico I. can. 9.

Praesumptuosus, Idem quod Praesumptor, in Lege Aleman. tit. 48. Presomptueux, dicimus, qui sibi ultra quam par est arrogant, superbos. Anastasius in Histor. Eccles. Praesumptuose gerens, ubi Theophanes habet αὐθεντήσας. S. Bernardus in Vita S. Malachiae Episcopi: Sicut erat Praesumptuosus et insolens. Salvianus lib. 7. pag. 258: Audiant omnes Praesumptuosi, audiant praepotentes, etc.

Praesumptiosus, in Capitulari 1. Caroli M. ann. 802. cap. 7. 30. et apud Sidon. edit. Sirmondi lib. 1. Epist. 11. et lib. 7. Epist. 4.

Presumpcieux, in Prol. ad Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 153.

Praesumptionarius, in Mirac. S. Walpurgis saec. 3. Benedict. part. 2. pag. 298: Sed is qui se in sanctis suis gloriosum atque laudabilem cunctis ostendit gaudium Praesumptionariae aviditatis in ruborem maeroremque convertit.

Praesumptuose, Injuste, inique. Sent. excommun. Joan. XII. PP. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 235: Qui terram de suo episcopatu Praesumptuose et violenter tenere videntur. Vide in Praesumere.

Praesumptiose, Arroganter, in Capitul. Aquisgran. ann. 789. cap. 35. 58. in Constit. Ludovici II. Imperat. ann. 867. cap. 12. Adde Sidon. edit. Sirmondi lib. 7. Epist. 6.

Praesumptive. Capitula Caroli Magni ann. 797. cap. 1: Et ut raptum, et fortiam, nec incendium infra patriam quis facere audeat Praesumptive. Praesumptivus, ex Tract. antiq. de non differ. remun. animarum pag. 267. in Maii Glossar. novo.

Praesumptorie, apud Tertullianum lib. 4. adv. Marc. cap. 41.

Praesumptio. Vita B. Luciae tom. 7. Sept. pag. 370. col. 2: Solius pueritiae puram et virgineam puritatem cum arrogantia, nec non fastuosa Praesumptione aggrediens, etc. Quae utraque vox vitium sonat; hic male biographus usurpavit pro magnanimitate et singulari in Deum fiducia, ut notant docti Editores.