Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APICES

APICES, pro scriptis, epistolis, passim usurparunt aevi inferioris Scriptores. Glossae Graec. Latin. Apex, Divini Apices, γράμμα βασιλέως. Vide Savaronem ad Sidonium, et Juretum ad Symmachum. Mabillon. Liturgiae Gall. pag. 266. col. 1: Hoc itaque sanctum jejunium in Leviticis Apicibus per famulum tuum Moysen evidentius declarasti. Theod. cod. lib. 16. tit. 2. const. 7: Lectores divinorum Apicum, et hypodiaconi caeterique clerici. Vide Dirksen. Forcellin. et supra Apex 1.