Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRESBYTER

PRESBYTER, Sacerdos. Isidorus lib. 7. Orig. cap. 12: Presbyter Graece, Latine Senior interpretatur, non pro aetate vel decrepita senectute; sed propter honorem et dignitatem, quam acceperunt, Presbyteri nominantur, unde et apud veteres iidem Episcopi et Presbyteri fuerunt, quia illud nomen dignitatis, hoc est aetatis. Paulinus Epist. 23. ad Amandum: Deservimus altario Dei, et mensis salutaribus ministramus, jam nomine officioque seniores, sensu autem adhuc parvuli, et sermone lactentes. Epistola ad Rusticum Narbonensem Episcopum de 7. Gradibus Eccles.: Presbyter aetatis est nomen, Episcopus dignitatis. S. Hieronym. Epist. 83: Apud veteres iidem Episcopi et Presbyteri fuerunt, quia illud nomen dignitatis est, illud aetatis. Adde Epist. 85. et vide Ivonem Carnotensem serm. 2. de Rebus Eccles. Adrianus Imper. apud Vopiscum in Saturnino: Nemo illic Archysynagogus Judaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum Presbyter, etc. Ammianus lib. 31: Christiani ritus Presbyter, ut ipsi appellant, missus a Fritigerno Legatus, etc. Malchus in Byzanticis: Τὸν τῶν βαρϐάρων ἱερέα, ὃν οἱ χριστιανοὶ ϰαλοῦσι πρεσϐύτερον, etc. Procopius lib. 1. de Bello Persico cap. 25: Ἔνθα ἱερεὺς γενόμενος ἀϰουσίως, Πέτρον ἑαυτὸν μετωνόμασεν, οὐϰ ἐπίσϰοπον μέν τοι, ἀλλ᾽ ὅνπερ ϰαλεῖν πρεσϐύτερον νενομίϰασιν. Et lib. 1. de Bello Vandal. cap. 10: Τῶν δέ τις ἱερέων, οὑς δὴ ἐπισϰόπους ϰαλοῦσιν, etc. Ubi vox Presbyter convenit Episcopis et Sacerdotibus. Vide Baron. ann. 58. num. 10.

Prouaire et Prouere, apud Joinvil. in S. Ludov. edit. reg. pag. 77. et 101. Vide Praebendarius in Praebenda. Eo nomine appellatos fuit, etiam in sequioribus saeculis, episcopos, probat Chartul. S. Albini Andegav. in quo saepius legitur isthaec formula: Gebuinus Lugdunensis ecclesiae indignus Presbyter R. Turonicus sedis archiepiscopo, etc. Ibidem: R. Turonicus indignus Presbyter domino et amicorum amicissimo A. compresbytero, suo, etc.

Presbyteri, pro Episcopi. Tabular. Majoris Monast.: Stephanus Dei gratia Redonensis Ecclesiae Presbyter, Regis Angliae capellanus, etc. Quemadmodum vero Presbyteri dicti Episcopi, ita et vicissim Episcopi nuncupati Presbyteri, quod intra Apostolica tempora omnino contrahendum cum Beveregio in Notis ad can. 2. Apostolorum vix credam: non unum quippe exstat cum apud Graecos, tum apud Latinos promiscue hujus nomenclaturae exemplum in sequioribus saeculis. Vide Episcopus.

Presbyter, nude, pro Parochus, curio, passim occurrit in Capitul. Reg. Franc. Ordinat. Episc. Ebroic. ann. 1268. in Tabul. S. Taurini: Appellatione autem Presbyterorum intelligi volumus illos tantummodo qui curam animarum habent. Vide Spicil. Acher. tom. 9. pag. 120.

Presbyteri, nude dicti Monachi. Rudolfus in Vita B. Rabani Episcopi Mogunt. saec. 4. Bened. part. 2. pag. 4: Erant etiam per diversas provincias praedia monasterio subjacentia...... quorum alia quidem per villicos ordinavit; alia vero, et maxime illa, in quibus ecclesiae fuerant, Presbyteris procuranda atque disponenda commisit.

Presbyter, Eadem notione qua Senior, Primus, praecipuus: pro Comite usurpatur in Vita S. Meginradi saec. 4. Bened. part. 2. pag. 64: A patre ducitur (Meginradus) ad insulam, quam veteres Sindlochesaugiam vocabant, a nomine cujusdam Presbyteri, qui Sindloch appellatus, primo in ea habitacula monachorum construxit, et secum Pirminium cum sociis ad habitandum eo induxit. In Vita S. Pirminii saec. 3. part. 2. pag. 142. idem Sindloch seu Sintlaz, vir egregius et inter Alamanniae Primates opinatus dicitur.

Chron. Angl. Th. Otterb. edit. Hearn. pag. 184: Eorum (Hibernensium) reguli se regi (Angliae) submiserunt, videlicet Power cum filio suo juxta Waterford, Ocell, Onelon cum filio suo, Abron, Macmourth cum Presbitero.

Presbyteres, pro Presbyteri, apud Eddium Steph. in S. Wilfrido cap. 50.

Presbyter Abbatis, Ejusdem Capellanus, in Vita B. Rabani Episc. Mogunt. saec. 4. Bened. part. 2. pag. 8: Igitur dum haec agerentur, Addo Presbyter Abbatis, etc.

Presbyteri agrorum et ruris, qui alias Chorepiscopi dicuntur apud Zachariam PP. in Epist. ad Pipinum cap. 4. Vide, Chorepiscopus.

Presbyter Assistens, Qui scilicet Episcopo, sacra facienti, adest, de cujus munere legendus Ceremonialis Episcop. lib. 1. cap. 7.

Presbyteri Capellani, Qui in Capella palatina divinis vacabant. Capitul. lib. 7. cap. 123: Unum vel duos Episcopos cum capellanis Presbyteris Princeps secum habeat.

Presbyteri Cardinales, dicti Parochiales, Curiones, Sacerdotes proprii. Presbyter in cardine constitutus, apud Hadrianum I. PP. in Canonib. cap. 68. Vide Hincmarum in Capitulis in Synodo Remensi datis ann. 874. Chronicon Abbatiae S. Joannis de Vineis pag. 41. etc. Zacharias PP. in Epist. ad Pipinum cap. 15. Oratoria et Ecclesias in proprietatibus magnatum ita exstrui permittit, ut in iis Baptisteria non construantur, nec Presbyter constituatur Cardinalis; sed si Missas ibi fieri velint, ab Episcopo Presbyter postuletur. Similia habentur apud Cregorium M. lib. 1. Epist. 15. lib. 7. Ind. 2. Epist. 9. 10. 86. lib. 8. Epist. 3. lib. 10. Epist. 12. lib. 11. Epist. 36. et in Diurno Romano cap. 5. tit. 4. Joannes VIII. PP. Epist. 199: Nullus de laicis Curialibus in Patriarchatus eligatur, vel consecretur honore, nisi de Cardinalibus, Presbyteris et Diaconibus Constantinopolitanae Sedis, etc. Adde Epist. 221. 276. Paschalis II. PP. in Epist. 10. ad Episcopum Compostellanum: Cardinales in Ecclesia tua Presbyteros seu Diaconos tales constitue, qui digne valeant commissa sibi Ecclesiastici regiminis onera sustinere. Porro quae Presbyterorum intersunt, Presbyteris: quae Diaconorum, Diaconibus committantur, ut in aliena dispendia nullus obrepat. Walterus Aurelianens. Episc. in Capitul. cap. 2: Ut per Archidiaconos vita, intellectus, et doctrina Cardinalium Presbyterorum investigetur. Charta vetus in M. Pastorali Eccl. Paris. lib. 19. ch. 79: Haec sunt debita subjectionis, quae debet Ecclesia S. Martini de Campis matrici Ecclesiae B. M. Paris. Sacerdos, qui Parochiae praeerit, curam animarum ab Episcopo et Archidiacono suscipiet, et quotiescumque diebus festis Episcopus Missam cantaverit, ipse duodecimus Cardinalis ministerio assistet.

Eodem nomine insigniti aliquando in Ecclesiis Cathedralibus, vel etiam Monasteriis Presbyteri, quibus ex concessione summorum Pontificum licitum erat, ut soli ad praecipuum altare, quod cardinale vocabant, unde Cardinales dicti, solemnem Missam celebrarent. Ejusmodi privilegium concessum Ecclesiae Coloniensi ab Eugenio III. PP. ann. 1151. videre est tom. 3. novae Gall. Christ. col. 676. Idem etiamnum obtinet in Basilica monasterii S. Remigii Remensis ex Constitutione Leonis IX. PP. Vide Mabillon. tom, 4. Annal. pag. 503.

Presbyteri Cathedrales, dicebantur ii, qui ex Parochiis ab Episcopis in urbem matricem evocabantur, quo illorum opera et industria in sacris obeundis ac componenda dioecesi commodius uterentur. Atque hi Presbytero in Parochiis suis constituto, cui annuum dabant stipendium, reliquas obventiones sibi reservabant. De iis agit Concilium Emeritense can. 12. Charta Arnaldi Archiepisc. Narbon. ann. 1129. inter Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 34: D. Arnaldus Narbonensis metropolitanus pontifex,.... simulque secum residentibus Arnaldo venerabili praesule Carcassensi, et Alleberto honorabili episcopo Agathensi,.... cum Cathedralium Presbyterorum ac diaconorum reliquorumque clericorum venerando collegio, etc.

Presbyteri Civitatenses, et Dioecesani, in Concilio Agathensi can. 22. dicuntur qui in Civitatibus et Dioecesibus, seu Parochiis, munia sua exequuntur. Vide, Dioecesis.

Presbyter Custos, AEdituus. Charta ann. 846. ex Tabul. Major. Monast.: Ebernus Presbyter custos memorati loci: quod quoddam oratorium infra idem monasterium situm est.

Presbyter, vel Sacerdos domesticus, apud Agobardum Lugd. lib. de Privilegio et jure Sacerdotii cap. 11. dicitur is, qui manet in familia proceris alicujus. Illius quippe aevo, ea increbuerat consuetudo impia, ut pene nullus inveniretur anhelans et quantulumcumque proficiens ad honores et gloriam temporalem, qui non domesticum haberet Sacerdotem, non cui obediret, sed a quo incessanter exigeret licitam simul atque inlicitam obedientiam, non solum in divinis officiis, verum etiam in humanis, etc. Ejusmodi Presbyteros domesticos intelligit, ni fallor, S. Augustinus serm. 251. de Tempore: Potentes istius mundi, qui cum veniunt ad Ecclesiam, non sunt devoti ad laudes Dei celebrandas: sed cogunt Presbyterum, ut abbreviet Missam, et ad eorum libitum cantet, etc. Quod pridem factum Episcoporum indulgentia docet Canon 21. Concilii Agatensis. Atque inde usus, seu potius abusus, invaluerat, ut Sacerdotes isti domestici, Presbyteri Magnatum, et procerum vocitarentur: quod aegre fert Nicolaus I. PP. in Epistola, quae exstat apud Hugonem Floriacensem in Chronico, in Lothario Imper. pag. 121. Quod vero sub nullius Episcopi disciplina esse viderentur, atque adeo ab Archidiacono coerceri nollent, Acephalos Ecclesia nuncupavit, ut est in Synodo Ticinensi ann. 850. can. 18. et in Concilio Melphitano can. 9. Sed Concilium Cabilonense can. 14. ejusmodi Clericos, qui ad ipsa oratoria deserviunt, ad Episcoporum potestatem revocavit. Vide Epistolam Zachariae PP. ad Pipinum cap. 15. Concilium Meldense ann. 845. can. 74. Vitam S. Zentini Episcopi Carnot. num. 2. et Vitam S. Judoci cap. 4. Sed et interdum magnates ipsis servis suis, quos literis imbui permiserant, libertatem concedebant, ut presbyterarentur, seu Presbyteri fierent, coramque iis, quotiens luberet, Missam et Horas Canonicas celebrarent, et eorum mandatis obedirent: quod praeterea Synodorum auctoritate confirmatum tradit auctor Fletae lib. 2. cap. 51. § 7.

Presbyteri Forastici et Pagenses, Martino Braccarensi cap. 56. dicuntur, qui sunt in agris: quos Concilium Neocaesariense can. 13. πρεσϐυτέρους ἐπιχωρίους vocat, id est ἐν τοῖς χωρίοις, seu vicis ordinatos; Synodus Ancyrana πρεσϐυτέρους τοὺς ἐν ταῖς χώραις, Presbyteros ruris Dionysius. Presbyteros et Sacerdotes suburbanos, Vita Aldrici Episc. Cenoman. pag. 49. 67. 76. 84. Ita Presbyteros Forenses vocant Capitul. 4. ann. 806. cap. 2. et lib. 6. Capitul. cap. 246. Vide Fr. Pithoei Glossar. ad lib. Capitul. et Notas Bosqueti Episc. Monspel. ad Innocentium III. pag. 139. Maxime vero

Presbyteri Forenses nuncupantur ii, qui ex aliena dioecesi vel Ecclesia sunt, ut in Synodo Romana sub Leone IV. ann. 853. cap. 39. apud Ratpertum de Casibus S. Galli cap. 5. in Vita S. Pauli Episcopi Virunensis num. 11. etc. qui

Presbyteri Peregrini, Gregorio M. lib. 3. Epist. 18. Charta Adalberonis Episcopi Virdunensis ann. 1135. ex Tabulario S. Vitoni: Constituimus ergo quatenus eandem Ecclesiam cum atrio Abbas et fratres libere et quiete possideant, nec aliquis forensium Presbyterorum sine jussu vel concessu Abbatis aliquando de eis se intromittat.

Presbyteri Forenses, Qui foras urbis seu in agris sunt. Charta Francon. episc. Nivern. ann. 903. ex Tabul. ejusd. eccl.: Per consilium nostrorum fidelium, canonicorum scilicet cardinalium et archipresbyterorum atque forensium sacerdotum, etc.

Presbyter Hebdomadarius, Cui per hebdomadam majus sacrum canere, omniumque horarum officium inchoare incumbebat: nisi sit nomen dignitatis, quomodo Thesaurarius in Ecclesia S. Petri Lovaniensi Hebdomadarius dicitur. Vide in hac voce. Ut ut est Chartam Raimundi Rogerii Vicecom. Biterr. ann. 1204. subscribunt Petrus prior presbyter et Guillelmus presbyter Hebdomadarii S. Nazarii, inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 150.

Presbyteri Inductitii, quibus opponuntur proprii Sacerdotes, in Concilio Romano sub Innocentio II. can. 10: Praecipimus etiam ne inductitiis Presbyteris Ecclesiae committantur: et unaquaeque Ecclesia, cui facultas suppetit, proprium habeat Sacerdotem. Conductitii, dicuntur in Concilio Remensi ann. 1148. cap. 10.

Presbyter seu Sacerdos localis, in Concilio Valentino Hisp. ann. 524. can. 6. in locis certis ordinatus, vel loco alicui addictus, qui dum Ordinem Sacerdotii accepit, spondet se in certa Ecclesia deserviturum. Vide Concilium Arelatense I. can 21. et Concilium Calched. act. 15. can. 6. in quo statuitur, nullum Presbyterum vel Diaconum ordinandum, εἰ μὴ ἰδιϰῶς ἐν ἐϰϰλησίᾳ πόλεως ἢ ϰώμης, ἢ ματρυρίῳ, ἢ μοναστηρίῳ ὁ χειροτονούμενος ἐπιϰηρύττοιτο. Adde can. 20. ejusdem Concilii, VII. Synodum act. 7. can. 10. Concil. Hispalense II. can. 3. Capit. Caroli M. Add. 3. cap. 50. Concil. Turon. III. cap. 14. Presbyter ad Ecclesiam intitulatus, apud Leonem IV. PP. de Cura Pastorali. Distinguuntur vero a Presbyteris Dioecesanis, seu Parochis, in Concilio Toletano III. can. 20. Vide Titulus.

Presbyter Mercenarius, Qui proprii sacerdotis vices agit in ecclesia, certa ei assignata mercede, nostris Mercenaire. Comput. Ms. fabr. S. Petri Insul. ann. 1498: Pro jure pallii quondam domini Joannis Malfuison, dum vixit Presbyteri mercenarii in S. Stephani ecclesia. Vide supra Mercenarius 2.

Presbyter Missalis. Vide in Missa 4. pag. 440. col. 2.

Presbyter Observator, idem qui Assistens. Vide supra Observator.

Presbyteri Parochiales, in Epist. Zachariae PP. ad Pipinum cap. 1. in Epistola Montani Episcopi ad Pallentinos cap. 7. in Concilio Valentino III. ann. 855. can. 9. 17. in Lateranensi ann. 1215. can. 32. (ubi interpres Graecus, οἱ ἐνορῖται πρεσϐύτεροι,) apud Gregorium Magn. lib. 1. Epist. 51. Florentium Wigorniensem ann. 1127. in Epistola Petri Episcopi Parisiensis, in Martiniani Monasterii Hist. pag. 492. Sacerdotes Parochiales, lib. 3. Decretal. Gregorii tit. 5. cap. 30. etc. Presbyteri Parochiani, in Lege Aleman. tit. 13. et in Epistola Arnulphi Abbatis de Marchasio-Radulphi apud Sammarthanos in Abbat. pag. 18. Presbyter, qui in Parochia positus est ab Episcopo, in eadem Lege Aleman. tit. 11. Presbyteri parochiarum dicuntur, in Concilio Aurelian. III. can. 23. Aurelian. IV. cap. 11. Narbon. cap. 8. vulgo Curiones.

Presbyteri Poenitentium, Qui eorum conversationem diligenter inspicere debent, et secundum modum culpae poenitentiam per praefixos gradus injungant, in Rituali Ms. eccl. Senon. fol. 64. Vide in Poenitentes.

Presbyter Populi, Plebanus. Acta Murensia pag. 41: Decimas vero Ecclesiae, quae de Parochia veniunt, partim nos accipimus, et partim Presbytero populi dimittimus. Et pag. 8: Ita sane ut illi tamen secularem Presbyterum haberent, qui populo praeesset.

Presbyter Presbyterorum, Abbas esse videtur. Charta ann. 1013. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 85: Ibique in eorum praesentia veniens Dededus Presbiter Presbiterorum monasterii S. Zachariae, atque Petrus Presbiter, officiales de eodem monasterio, etc.

Presbyteri Priores. Vide Gregorium M. lib. 5. Epist. 12.

Presbyter Proprius, Parochus, curio. Capitul. lib. 1. cap. 157: Ut de eorum portione proprio Presbytero decimas donent. Occurrit rursum in Addit. 2. cap. 10. et alibi passim.

Presbyter Secularis, in Charta Guillelmi Episcopi Parisiensis ann. 1241. cui opponitur Presbyter religiosus, vel Monachus. in Historia Prioratus S. Martini pag. 499.

Presbyteri Stipendiarii, Quibus stipendium, non beneficium assignatum est. Chron. Angl. Th. Otterb. ad ann. 1406. pag. 258. edit. Hearn.: Eodem anno concessa fuit regi per clerum nova taxa, levanda de Presbyteris stipendiariis et fratribus mendicantibus et aliis religiosis, qui animalia colebant, ut quilibet talis solveret regi dimidiam marcam.

Presbyteri Vicani, in Concilio Turonensi II. can. 4. qui per vicos dispertiti sunt. Iidem qui

Presbyteri Villani, in Edicto Pistensi cap. 30.

Presbyterorum Filii, qui quasi haereditario jure ecclesias a patribus suis possessas sibi vindicabant, memorantur in Bulla Urbani III. PP. ad Jocel. episc. Glasg. ex Chartul. ejusd. eccl. Cod. reg. 5540. fol. 34. v°: Praeterea filios sacerdotum paternas ecclesias quasi haereditario jure sibi vindicantes et eis contra statuta canonum et sanctae Ecclesiae libertatem taliter incubantes, sublato appellationis obstaculo, ab ecclesiis, in quibus patres eorum ante ipsos proximo ministrarunt, nostra fretus auctoritate removeas; nisi forte aliquam propter probatam honestatem et diutinam possessionem sub dissimulatione videris transeundum.

Ut Presbyteri utantur assidue orariis praecipitur ex Conc. Mogunt. ann. 813. can. 28. in lib. 5. Capitul. 146: Presbyteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis. Iisdem jubetur eorumdem Capitul. lib. 6. cap. 178: Ut sine sacro chrismate oleoque benedicto et salubri Christi eucharistia alicubi non proficiscantur.

Illud vero observatu dignum videtur Presbyteros inter servos et mancipia recensitos fuisse, ita ut in partitionem venirent et a dominis possent permutari. Antiquum ea de re exstat exemplum apud Mabillon. lib. 6. Diplom. Ch. 70. ex Commutatione mancipiorum inter Theodradam Abbatissam Monast. S. M. Argentogil. et Einhardum Abbatem ann. 824: Dedit igitur praecellentissima Theodrada abbatissa de ratione S. Mariae partibus Einhardi abbatis homine aliquo, nomine Gulfoco Presbytero. Tolerabilior fuit conditio Goffridi Presbyteri, qui ob cujusdam ecclesiae presbyteratum ei ad vitam concessum, Oderici Abbatis Vindocinensis homo factus fidelitatem illi ac loco sanctae Trinitatis coenobii Vindocinensis juravit, atque omnium, quae ad praesens tam ipse quam uxor ejus legaliter ab eodem, secundum laïcalem morem, antequam sacerdos esset, ducta possidebant, ut legitur apud eumdem Mabill. tom. 4. Annal. Bened. pag. 467. Ex his tamen verbis secundum laïcalem morem subodorari potest praeter morem fuisse ut servitia, quae ad laïcos spectant, a Presbyteris exigerentur. Et certe inhibitum lib. 1. Capitul. cap. 85. ne Presbyteri servitium aliquod de manso faciant praeter ecclesiasticum: Presbyteri in iis (mansis) constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis vel hortis juxta ecclesiam positis, neque de praescripto manso aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum.

Presbyter Joannes, ita appellabatur Rex, qui in India longe lateque rerum potiebatur, quod genus duceret a quodam Joanne Presbytero Nestoriano, de quo agit Albericus ann. 1145. qui Coirem Cham, harum regionum Rege, qui Francis nostris Antiochiam obsidentibus florebat, extincto, Principatum invaserat. Gaufredus Vosiensis 1. part. cap. 65: Primo loco ponatur excelsus ille Joannes, qui regnis imperans magnis, humilitatis causa Presbyteri sibi nomen aptavit, hujus principatus diversarum copias rerum, qualiterve plures ipsi serviunt Reges, et de Archiprotopapatu, vel qua de causa pater ejus, Quis ut Deus ? dictus est, Epistola Manueli ab eo directa prodit breviter. De hoc Principe non contemnenda adnotavimus in Observationibus ad Joinvillam pag. 89. 90. Vide praeterea tom. 8. Spicilegii Acheriani pag. 379. lib. 1. Miscellan. Baluzii pag. 258. Gregorium Abul-Faragium in Histor. Dynastarum pag. 280. Sanutum pag. 254. Waddingum in Annalibus Minorum ann. 1305. num. 10. etc.

Hujusce exstat epistola ad Emanuelem imperatorem ann. circ. 1165. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 2. pag. 21. col. 1. qua ab illo quaerit, num rectam fidem et catholicam habeat in Domino, et si per omnia in Christo Deo credat; dehinc ut ad dominationem majestatis suae veniat, hortatur, fruiturus abundantia sua, promittitque se illum constituturum Majorem dominationis suae, si secum stare voluerit. Epistolae inscriptio talis est: Presbyter Johannes potentia et virtute Dei et Jesu Christi dominus dominantium, amico suo Emanueli Romeon gubernatori.

Multi multa scripserunt de Joanne Presbytero, quem alii Pretiosum Joannem vocant; unde Jos. Scaligero vox haec deducta est a Persico Preste-Chan, id est, homo Apostolicus sive Christianus. Ejus imperium alii in Africa, alii in Asia collocant. Regem esse Abyssinorum existimat V. Cl. le Grand in Dissertatione quam de eo instituit in Relat. Histor. Abyssiniae pag. 233. quem consuluisse non pigebit.

Presbyterare, Presbyterum facere, in Fleta lib. 2. cap. 51. § 7. Forma electionis Petri Episcopi Anic. ann. 1053. tom. 4. Annal. Bened. pag. 743. col. 1: Firmavit (Leo IX. PP.) electum nostrum praedictum Petrum ecclesiae nostrae archidiaconum et praepositum, et praecepit Presbyterari a Cardinali Umberto Ecclesiae S. Rufinae Episcopo. Pro Presbyterum esse, apud Busch. de Reformat. Monast. tom. 2. Script. Brunsvic. Leibnitii pag. 934: Cocus noster est parum aut nihil sciens, intendit tamen Presbyterare, etc.

Presbyterandus, Clericus, qui in ordine est ad Presbyterium, apud eumdem Buschium ibid. pag. 940: Ibi duo, presbyter et Presbyterandus stabant in atrio, propter altaris ibidem dedicationem, ad vesperas cantandas.