Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRESBYTERATUS

PRESBYTERATUS, Titulus presbyteralis. Concilium Vernense ann. 755. can. 21: Ut illos Presbyteratus, qui ad illum Episcopatum legibus obtingunt, ille Episcopus ipsos debeat habere, sicut in alia Synodo perdonavit domnus Rex. Charta Innocentii II. PP. ann. 1136. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 32: Presbyteratum ejusdem ecclesiae cum omnibus quae ad presbyteratum pertinent. Statuta Milonis Episc. Aurelian. ann. 1314. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1286: Statuimus ut quotiens aliquis rector in aliqua ecclesia de novo fuerit institutus, faciat triplex inventarium super bonis dicti Presbyteratus, etc. Statutum MS. Eccl. Lugdun.: Sicut in Charta quae vocatur poletum continetur; ubi describuntur omnes Presbyteratus ecclesiae, quae debent ceram Ecclesiae Lugduni.

Presbyteratus, AEdes seu domus Presbyteri parochialis, Presbytere. Index MS. Benefic. Eccl. Constant. fol. 11: Rector habet Presbyteratum continentem quinque virgatas terrae.