Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRESBYTERATUS

PRESBYTERATUS,² Obventiones Presbyteri Parochialis. Arnulfus Lexoviensis Episc. in Epist. pag. 98: Causam, quae inter Hermerium Sacerdotem et Abbatem de cultura super diminutione Presbyteratus Ecclesiae de Bruslon vertebatur, Majestas vestra parvitati nostrae delegavit ordine judiciario decidendam. Tabularium Prioratus de Paredo fol. 30: Obtulit Deo et dicto loco ipsiusque loci fratribus et ipse et nepos suus partem suam altaris et Presbyteratus, etc. Fol. 78: Omnia, quae tenebat vel habebat in Ecclesia de Luurciaco, in decimo, vel Presbyteratu, ac in offerenda, dedit Deo ac B. Petro et ad locum Paredi. Fol. 83: Huic loco concessit ipsam Ecclesiam, et cimiterium, et Presbyteratum, et sepulturam, et offerendam, ac decimas, et baptisterium, etc. Charta ann. 912. in Tabulario Viennensi fol. 18: Hoc est Ecclesiam S. Genesii cum suo Presbyteratu, campis, et vinea, nec non et silva ibi pertinente. Alia ibidem ann. 895. fol. 22: Scilicet capellam in honore S. Ferreoli Martyris dicatam,... una cum omni Presbyteratu et dote sua, videlicet in vineis, et terris, et curtulis, et mansionibus, etc. Alia fol. 23: Hoc est quarta pars Ecclesiae S. Mamerti, cum decimis et primitiis, et altare, et Presbyteratu, et cimiterio, et haereditate, quae ad ipsam Ecclesiam pertinet. Alia ibid: Ibique in eorum praesentiam se proclamavit, quod Ecclesia, quam ipse tenet in Sisiaco villa in honore S. Petri de illorum communia, nec habet privilegium nec Presbyteratum, unde cessum (censum) solvere possit, quod ei requirebant. Fol. 45: Ecclesiam S. Nazarii... cum omni Presbyteratu ex antiquo ibi debito, et decimis omnibus ibi jure pertinentibus, etc. Vide Presbyteragium et Presbyterium 4.

Presbyteratus Benedictio, in lib. 6. Capitul. cap. 81. Vide in Benedictio pag. 647. col. 1.