Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRIMA

PRIMA, nempe Hora, seu primum ex Officiis Ecclesiasticis diurnis. Consuetud. MSS. S. Aug. Lemovic. fol. 3: Surgant nudis pedibus et eant ad Primam: et Prima dicta eant omnes in claustrum. Vide Durandum libr. 5. cap. 5. et supra in voce, Horae Canonicae.

Prime etiam nostri dixerunt ad notandam horam, qua illud officium in ecclesia decantabatur. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 136. Chartoph. reg. ch. 279: Le lendemain environ demie Prime, pour cause des navreures dessus dittes, ledit Guillaume ala de vie à trespassement.

Prima Cassadosa, sic fortasse dicta, quod in sacrario seu loco, ubi asservantur Cassae seu capsae Reliquiarum, decantaretur. Vide Cassa 3. Charta ann. 1300. ex Tabul. Auriliac.: Elevatione cujus missae facta, pulsetur campana pro Prima, diebus quibus non dicitur Prima cassadosa, neque in jejuniis; et diebus quibus illa Prima cassadosa diceretur, vel esset jejunium, pulsetur dicta campana in elevatione corporis Christi in dicta missa faciendum.

Prima Levatae, Hora, qua monachi e lectis surgunt. Ordinat. MS. S. Petri Aureae-val. ubi de vigilia S. Joan. Bapt.: Tunc pro Prima non pulsabitur illa esquilla in mane, de qua pulsatur pro Prima de Levée.

Primae Liber, Qui ad Primam post versiculum Pretiosa legebatur, in quo scilicet martyrologium, necrologium atque ecclesiae reditus ut plurimum continebantur. Statutum MS. Eccl. Lugdun.: Sicut authenticata fuerunt ab antiquis patribus omnia scripta, quae scribuntur in Libro Primae, et creditur illis scriptis, etc.

Primae. Legere in primis, Scholas ad Horam Primae tenere, in Statutis Academiae Paris. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 381: Item nota, quod quando Magistri in Theologia legunt in Primis, tunc Bachalarii legentes Sententias illis diebus legunt in Tertiis; alias semper legunt Sententias in Primis S. Jacobi praedicti Bachalarii.

Prima Mensis dicitur Portio canonica, in Epitome Constitut. Eccles. Valent. tom. 4. Concil. Hisp. pag. 162. quod prima die cujusque mensis solvebatur: Statuerunt servitium quod praestare debent in solvendo vestuarium et Primam mensis Canonicis, etc. Ibidem pag. 163: Debent solvere.... portionem canonicam Prima quaque die sui mensis.

Prima Mensis, Eadem ratione dicitur Coetus Doctorum ad deliberandum de rebus quae ad Facultatem spectant convenientium.

Prima Sancta, Quid his verbis intelligendum sit docet Johannes de Capella laudatus a Mabillonio in Notis ad Vitam S. Angilberti saec. 4. Bened. pag. 115: Iste Hugo de Chevincourt visitavit feretrum, quod dicimus sanctae Primae, id est primitivae fundationis Ecclesiae militantis, quia in eodem requiescunt quam plurima corpora sanctorum, Petri, Pauli, Joannis Baptistae et aliorum Confessorum et sanctarum Virginum. Nec minus in hanc rem aperta sunt quae habet Johannes de Flissicuria de Prima S. Petri Monasterii Corbeiensis ibidem pag. 372: Quoniam de illo vase quod vulgariter Prima sancti Petri dicitur... quia in eo continentur primae reliquiae ad sanctum Petrum, id est ad hanc ecclesiam quae in honore S. Petri fundata est, advectae; propterea vas illud Prima sancti Petri, scilicet primo ad S. Petrum, id est primo advectum ad S. Petrum, sive continens primas reliquias ad S. Petrum advectas, cum antea paucae ut nullae fuissent, non irrationabiliter appellatur.

Dici videtur de primitivis seu potioribus Reliquiis. Exstat apud Lehunense monasterium sacra theca, ubi clavus, quo S. Petrus crucifixus fuit, asservatur, in qua sculptum legitur, C'est la Prime S. Pierre de Lehons en Sancters. 1572.

Prima Stulta, Gallice Primes sottes, apud Laudunum appellabatur Prima in vigilia Epiphaniae, quod eo die Princeps stultorum, ad sonum campanae pro Primae officio, conventum suum habebat. Vide infra, Princeps Stultorum.

Prima, Fructuum erogatio, sic fortasse dicta quod ex frugum primitiis vel ad horam Primae distribueretur. Charta ann. 1274. in Lib. 2. nig. S. Vulfr. Abbavil. fol. 66. r°: Praecepimus observari quod omnes Primae ad scolas Abbatisvillae pertinentes, quae maxime possunt hora competenti ibidem deferri, de caetero ad corbem sive ad cistam deferantur, et a magistro, vel ab aliquo alio loco ipsius deputato, pauperibus scolaribus fideliter erogentur.... Unde vos requirimus et rogamus quatenus.... velitis parrochianos vestros inducere, ut largius solito scolaribus Primam petentibus,....... manum velint porrigere caritatis.

Prima Sedes. Vide in Sedes 2.