Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRIMUS

PRIMUS, Primae, ut aiunt, conditionis, ut Medianus, mediae, et Minofledus infimae, apud Alamannos, in Capitulis ad Legem Alamann. cap. 22. edit. St. Baluzii: Si primus Alamannus fuerit, ducentos solidos componat. Vide Gloss. med. Graec. in Πρῶτος.

Primus Altaris inter dignitates Ecclesiae S. Egidii recensetur in Bulla Pauli III. PP. ann. 1538. pro Secularisat. ejusd. Eccl.: Unus succentor, unus Primus altaris S. AEgidii, et alius secundus ejusdem altaris. Horum officium seu dignitas Prima et Secunda altaris dicitur in eadem Bulla.

Primus in Curia, Quae fuerint ejus jura et praerogativae, videsis in Notis Gothofredi ad leg. 127. Cod. Theod. lib. 12. tit. 1.

Primus Honor, Non summus, ut monet idem Gothofredus ad leg. 4. ejusd. Cod. lib. 6. tit. 27. verum ultimus, qui scilicet primus receptis intra scholam defertur: Novi quinquennio vacent a Primi quoque honoris auspiciis.

Primum Navigium, πρωτόπλοια, in Gloss. Latino-Graec.

Primus Navium, apud Luithprandum lib. 3. cap. 6. Romanus Lacapenus fuisse dicitur, qui Graecis δρουγγάριος.

Primus Palatii, dignitas, qua donatus Hermenegildus, qui Chartam Ranimiri Regis Legionensis aerae 979. subscripsit, apud Anton. de Yepez, in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 5. pag. 438. statim post Episcopos et Abbates. De Hermenegildo, vide ibid. pag. 428.

Primum Tempus, vocantur Kalendae Martiae, quod ab iis annus exordium ducat, in Cod. Theod. lib. 12. tit. 1. de Decurion.