Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRINCIPATUS

PRINCIPATUS, Angeli ex tertio Hierarchiae Angelicae gradu, sic dicti, quod in eorum praelatione primus Principatus manifestatur, quia ipsum principando et imitantur et manifestant, inquit Hugo ex S. Dionysio. Vide Isidorum lib. 7. Orig. cap. 5. Guillelmum Paris. S. Bernardum, et alios.