Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRIOR

PRIOR, Priores, quomodo veteres dicimus, vel qui nos praecesserunt, Praecessores. Glossae antiquae MSS.: Majores, Priores. Sidonius in Paneg. Anthemii: ..... humerosque ex more Priorum Includit sarrana chlamys. Victorinus Afer de Principio diei pag. 198: Quae matutina vere de tertia die si fuisset, nunquam Priores nostri quarta die factum solem et lunam professi fuissent. Infra: Consensi parentibus nostris Prioribus, haec tradentibus. Hincmarus Remensis: Namque Pitaciolum neutro dixere Priores. Adde Senatorem lib. de Divin. lect. cap. 26. Leges Wisigoth. lib. 5. tit. 7. § 11. etc. Vide infra Prioritas.

Priores, Proceres, quos et Principes interdum appellatos supra docuimus. Capitul. 1. Caroli M. ann. 802. cap. 9: Unusquisque pro sua causa, vel censu, vel debito rationem reddat, nisi aliquis sit infirmus aut rationes nescius, pro quibus Missi vel Priores qui in ipso placito sunt, vel judex qui causam hujus rationis sciat, rationetur complacito.... Quod tamen omnino fiat secundum convenientiam Priorum vel Missorum qui praesentes adsunt. Nec aliter accipienda vox Prior in Epist. Conc. Turon. IV. apud Sirmondum Conc. Gall. tom. 3. pag. 69.

Priores Officiorum, Iidem qui supra, Principes officii nuncupantur, Primi officialium, id est Ministrorum et apparitorum Judicis vel Rectoris provinciae. Acta Martyrii S. Mammarii apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 98: Tunc Anulinus Proconsul jussit eos ad thermas educi, ut ibidem igni cremarentur. Georgius autem et Menas Priores officiorum, dum aperirent vas thermarum, igni exsiliente spiritum emiserunt.

Priores Scrinii, in Cod. Th. de Proxim. Comit. dispos. (6, 16.) qui Principes scriniorum, Lampridio in Alexandro. Πρίορες τοῦ ἀριθμοῦ apud Justinian. Nov. 112. cap. 11. Vide Gloss. med. Graecit.

Prior, in Chartis Dalmaticis, Magistratus, a quo pleraeque civitates Croatiae et Dalmatiae regebantur, qui postmodum Comitis appellatione donatus est. Vide Jo. Lucium lib. 2. de Regno Dalm. cap. 8. 16. lib. 3. cap. 12. Ab Italis hauserunt Dalmatae: Italis enim Priori sunt praecipui urbium Magistratus, ut apud Joannem Villaneum lib. 1. cap. 38. lib. 9. cap. 77. ubi et Prioris dignitas Prioratico nuncupatur: Priorato vero, lib. 6. cap. 55. Inscriptio in Ecclesia S. Nicolai Barensis, apud Antonium Beatillum lib. 2. Hist. Barensis: Tempore Regis W. et Prioratus Domini Nicolai Corbelli Primicerii an. D. N. J. C. 1188. Acta Martyrii S. Mammarii: Invenerunt .... Victorianum Diaconum in sancta Dei Ecclesia, una cum Libaso Priore civitatis, etc. Chronicon MS. Andreae Danduli ann. 998: Inter quos Vegliensis et Arbensis Episcopi cum earum civitatum Prioribus. Priorem civitatis, habent etiam Liberatus Diaconus cap. 23. Senator lib. 8. Epist. 26. Julius Africanus lib. 1. etc. De his videtur intelligendus Fulgentius lib. 1. Mythol.: Vacat hoc tempore potentibus opprimere, Prioribus rapere, privatis perdere, miseris flere.

Priores, apud Italos, Consules, Scabini seu urbis Consiliarii. Diplom. Jac. Insulani Cardin. in Append. Antiq. Hortae Ill. Fontanini pag. 457: Praeterea contentamur et volumus manutenere.... officium Potestatis dictae civitatis Hortanae.... Similiter quod consuetum officium quatuor Priorum, unius cancellarii, et unius camerarii civitatis vestrae, dictique Priores, cancellarius, et camerarius ..... esse debeant cum salariis solvi solitis eis.... quorum Priorum salarium decernimus esse florenos duos omni mense pro quolibet eorum. Ii apud Florentinos sequiori tempore Domini sunt appellati, tametsi inter artifices mercatoresve eligebantur per duos tantum menses urbem administraturi.

Priores Artis, apud Florentinos appellati Magistratus, qui civitatem regebant. Bonincont. in Hist. Sicul. part. 3. ad ann. 1285. apud Lam. iu Delic. erudit. pag. 55: Quo tempore Florentini sex cives in magistratu bimestri creavere, quos Priores artis adpellavere, et non multo post, quasi consulis loco unus electus est, quem Justitiae vexilliferum dixere.

Prior Juratorum, Idem qui alibi Major dictus, primus inter Juratos seu scabinos. Charta ann. 1288. apud Rymer. tom. 2. pag. 403: Raymundus Bernardi de Curbe Prior praedictorum Juratorum, etc.

Prior Loci, Dominus, Senior, Seigneur. Lex Wisigoth. lib. 9. tit. 1. § 8: Ad cujus domum venerit fugitivus, Prioris loci illius villicus atque Praepositus, quibuscumque testetur. Ubi Fori Hispanici: El senior daquella terra. Capitulare 1. Caroli M. ann. 802. cap. 9: Missi vel Priores qui in placito sunt, etc.

Prior Presbyter. Vide in Presbyter.

Prior Scholae, Primus in schola cantorum, qui primus, dum sacra facit Pontifex, Antiphonam ad introitum incipit, ut est in Ordine Romano.

Prior Scholae Regionariae, apud Bennonem Cardinalem in Vita Hildebrandi: Poppo Prior scholae regionariae cum omnibus suis Subdiaconis.

Prior Scriniariorum, apud eumdem Bennonem.

Prior, pro Abbate, crebro occurrit in Regula S. Benedicti cap. 4. 6. 7. 13. 20. 43. 53. etc. Vide Menardum ad Concordiam regular. pag. 691.

Prior, Qui primus est post Abbatem, de cujus officio praeter lib. Usuum Ordin. Cisterciens. cap. 111. sic Lanfrancus in Decretis pro Ord. S. Benedicti cap. 3: Servata Abbati in omnibus reverentia, Prior, qui et Praepositus, in regula nominatur, honorabilior est reliquis ministris domus Dei. Ipse solus caeterorum ministrorum primum suae partis locum habet in choro, in capitulo, in refectorio, etc. Hoc vero Prioris nomen ea notione, quae Praepositum denotat, posterioris aevi esse, et tempore Coelestini V. PP. tantum innotuisse observatum a viris doctis. Vide, Decanus.

Prior Major, in libro MS. Ordinis S. Victoris Parisiensis cap. 5. ubi ejus officium describitur, et absente Abbate ejus vices fungi dicitur, ita tamen ut obedientiarios instituere non possit aut deponere, nullum de Monasterio ejicere, aut ejectum recipere, vel etiam novitium benedicere. Ad ejus autem officium pertinet tam praesente quam absente Abbate cymbalum pulsare, et tabulam ad laborem, et monitum in Dormitorio, et corrigere mendas legentium in Ecclesia et in Capitulo, etc. Agit etiam de ejus officio Udalricus lib. 3. Cluniac. Consuet. cap. 4. ut et Bernar dus Mon. in Consuet. ejusdem Monasterii MSS. cap. 3.

Prior Magister, Idem qui Prior major, in Charta ann. 1181. ex Tabul. Majoris Monasterii.

Prior Claustralis, apud Fontanellenses, primus post Abbatem. Consuet. Fontanell. MSS.: Prior Claustralis prae caeteris post Abbatem potest et debet esse in opere et sermone, ut exemplo vitae verboque doctrinae fratres suos instruere possit in bono. Saepius tamen

Prior Claustri, vel Claustralis, Vicarius Majoris Prioris per omnia, qui in claustro jugiter manet, absente Abbate et Magno Priore, et qui pondus totius ordinis portat, apud Bernardum in Consuetud. Cluniac. cap. 4. et Udalricum lib. 3. cap. 6. ubi plura de ejus officio. Casinenses ad cap. 65. Regulae: Praepositus Monasterii, secundum morem nostrum Prior Claustralis vocatur. Lanfrancus in Decretis pro Ordine S. Bened.: Prior claustri, quocunque Major Prior eat, si fieri potest, in claustro vel circa claustrum semper debet esse, et ordinem claustri in omni sollicitudine servare. Arnulfus Lexoviensis in Epistolis pag. 48: Priore claustri remoto, quia altioris ingenii credebatur,... Episcopus Priorem constituit idiotam. Hugo Flaviniacensis pag. 269: Et illo promoto ad Abbatiam, cum Prior esset, in locum ejus substitutus est, et post, cum Divionem commigrassemus, claustralis ibi Prior habitus est. Vide Haëftenum lib. 3. Disq. Monast. tract. 6. disq. 2.

At ne nimia sollicitudine Prior claustri gravaretur, ei adjutores ab Abbate dabantur, qui eodem Prioris nomine gaudebant; idque inprimis in majoribus monasteriis, ubi interdum quintus Prior instituebatur, ut pro Monasterio S. Dionysii ex Charta Caroli Regentis ann. 1362. in Regesto 92. Chartophylacii Regii constat: Celebrabuntur per Subpriorem, tertium priorem, quartum priorem, quintum priorem. Ii vero Coadjutores Prioris vocantur in Consuet. MSS. Fontanell.: Postquam dictum est de Priore, videtur dicendum de Suppriore et tertio Priore, quasi de Coadjutoribus Prioris.

Prior Conventualis, qui Conventui praeest. Statuta Ordin. Cluniac. MSS.: Prohibemus ne aliquis Prior de ordine (Cluniacensi) qui Conventualis non fuerit, ad titulum domus sibi commissae aliquem ad ordines recipiendos praesentet.

Prior Forensis, Cui prioratus seu obedientiae a majori Monasterio dependentis cura demandata est. Capitul. gener. S. Victoris Massil. MSS.: Quandocumque contigerit quod Priores forenses seu monachi devotione compuncti voluerint praeter honus monasterii in dicto monasterio impendere famulatum, etc.

Prior Localis, Alicujus scilicet monasterii.

Prior Provincialis, Qui unius provinciae monasteriis invigilat apud Dominicanos praesertim. Charta apud Madox in Formul. Anglic. pag. 342: Sigilla officii R. P. nostri Prioris Provincialis nostri Ordinis in provincia Angliae, ac Prioris localis Conventus nostri antedicti..... sunt appensa. Charta fundat. Fr. Praedicat. Narbonae ann. 1231. inter Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 62: Nomine fr. Jordanis magistri ordinis, et fr. Raimundi de Miromonte Prioris Provincialis. Charta ann. 1243. ibidem col. 155: Praesentibus etiam viris religiosis fr. Pontio Priore Provinciali Fratrum Praedicatorum in Provincia, etc.

Priores, Praecipui in Ordine Hospitalariorum S. Johannis Hierosol. post Bajulos. Bernh. de Breydenbach Itiner. Hierosol. pag. 271: Nec defuerunt magnanimi Bajulini, Priores, Praeceptores, ac fratres sacri Ordinis Iherosolimitani... qui pro fide orthodoxa fortiter pugnare non formidant. Vide Bajulus 4.

Prior Universalis in Ordine Hospitalariorum S. Joan. Hieros. vulgo Grand Prieur. Charta ann. 1192. in Chartul. S. Joan. Laudun. ch. 145: Ego Ogerus Dei gratia Prior universalis domorum Hospitalis, quae sunt in Francia, etc.

Prioris titulo donati quondam, qui Britanniae Aremoricae imperabant. Nomenoius Prior gentis Britannicae, apud Vales. lib. 6. Rer. Franc. pag. 283.

Priorissa, in Monasteriis Sanctimonialium, apud Caesarium Heisterbachensem lib. 10. cap. 16. Marten. tom. 3. Anecd. col. 1705. Madox Formul. Anglic. pag. 10. et Buschium de Reformat. Monaster. tom. 2. Scrip. Brunsvic. Leibnit. pag. 487. Vide Priosa.

Prioratus, Dignitas praecipua in Monasterio, apud Gregorium M. lib. 4. Epist. 4. Ordericus Vitalis lib. 4. pag. 543: Ad Prioratus officium promoveri promeruit. Prioratus major, dignitas majoris Prioris, in Bulla Pauli III. PP. ann. 1549. in Macer. Insulae Barbarae pag. 261.

Prioratus, Obedientia, seu minus beneficium, a majori Monasterio dependens. Charta Philippi I. Regis Franciae ann. 1119. tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 301: Et quia certum est quod singuli Prioratus, ad Abbatem et Monasterium Cluniacense pertinentes, per Abbates Cluniacenses acquisiti sunt, et eis dati ad suam et Monachorum suorum, et pauperum Christi sustentationem et quod a fundatione Ordinis Cluniacensis est observatum, quod Abbas Cluniacensis Prioratus suos committit regendos et custodiendos, sicut rem suam propriam, cuicumque voluerit de suis Monachis, sine aliqua distinctione, electione, vel certae personae requisitione, vel nominatione, et eosdem removet quando sibi bonum videtur et utile, etc. Adde Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 56. 57. etc. De ejusmodi Prioratuum origine diximus in voce Obedientia 1.

Occurrit eadem significatione haec vox in Charta Archembaldi Borhonensium Principis sub ann. 1040. qua alodum suum, in loco Vivaris situm, Navensibus monachis concedit, tom. 4. Annal. Bened. pag. 441. quo forte exemplo nullum antiquius exstare ad cellam seu obedientiam significandam observat ibidem Mabillonius.

Nostris alias Prieurté. Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Pater fol. 134. r°. col. 2: Sur le fait des Prieurtez de Goudet et de la Voute, que li roy ont fondé, etc. Occurrit praeterea in Ch. Phil. VI. reg. Franc. ann. 1331. ex Chartul. S. Joan. in Valle. Vide supra Cridatio.

Prioria, Eadem notione, apud Albericum in Chron. ad ann. 1129: Domus S. Victoris Parisiensis, quae erat Prioria nigrorum monachorum de Massilia, ejectis praedictis monachis, adductus est conventus Regularium de S. Rufo de Valentia per magistrum Hugonem, qui dictus est de S. Victore. Occurrit rursus apud eumdem ad ann. 1212. Testament. Henr. le Scrop ann. 1415. apud Rymer. tom. 9. col. 275: Item, lego Prioriae de Bridlington centum solidos, sub ista conditione.... quod quilibet canonicus in praedicta Prioria, etc.

Prioratus Dativus, Ad quem quis delegatur. Bulla Mart. V. PP. ex Tabul. S. Ebrulphi: In diversis Prioratibus etiam conventualibus et dativis ac parochialibus ecclesiis, etc.

Priorare, Priorem facere, creare. Epitaphium Raymundi V. Episc. Tolosani apud Catellum: Monpessulanus ipsum de Fratre Priorat. Baldricus Abbas Burguliensis: Jure Priorarat te coetus, Petre, Dolensis.

Priorari, Priorem esse, apud S. Bernardum Epist. 270: Priorabitur iterum, ut confido, qui Prior fuit; ut non glorietur omnis iniquitas. Alioquin (quod non frustra timemus) nisi Prior restituatur in gradu suo.