Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROBO

PROBO, (PROBARE) Leges Canuti Regis cap. 44. apud Bromptonum, de eo qui emit rem alienam: Si testimonium habeat, sicut praediximus, tunc liceat inde ter advocari, et quarta vice Probetur, aut reddatur ei, cujus erit: et nobis non videtur rectum, ut aliquis Probare cogatur, ubi testimonium est et cognitio, quod ibi brede sit, et nemo illud Probare debeat ante sex menses, postquam furatum est. Ubi probare, Somnero est, rem sibi tamquam propriam vindicare, asserere, propriare, seu propriam facere, ut in eadem sententiam habent Leges Edw. Saxonicae cap. 2. apud eumdem Bromptonum. Saxonicum vero habet agnian.