Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROCEDO

PROCEDO, (PROCEDERE) pro Publice quid fieri, emanare, publicare. Lex 20. de Exactionibus in Cod. Th. lib. 11. tit. 7: De quibus (Exactoribus) si popularis accusatio ulla Processerit, in eorum locum alios par erit destinari. Auctoritas procedit, ibid. leg. 25. lib. 13. tit. 5. Indictio procedit, leg. 15. lib. 6. tit. 26.

Procedere, Cum pompa exire, apud Pancirol. lib. 1. Thes. var. lect. cap. 77. Vide in Processio 1.

Procedere, nude pro Ire, exire. Guidonis Discipl. Farf. cap. 23: Deinde Procedent duo ex juvenibus aut infantibus, et induant se tunicis. Non semel ibidem occurrit.

Processa Erat, in ant. vers. Ital. Evang. Luc. cap. 2. vers. 36. ubi vulg. processerat. Maius in Glossar. novo.

Procéder, pro Excéder, Modum excedere, in Epist. ann. 1562. tom. 2. Comment. Cond. pag. 38. ult. edit.