Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APOCALYPSIS

APOCALYPSIS, ἀποϰάλυψις, Revelatio, Nomen, ut omnes norunt, tributum libro visionum S. Joannis Evangelistae; sed multis etiam libris apocryphis inditum fuisse observat Hofmannus in Lexico: hunc consule.

Haud reverens in Apocalypsim mihi videtur dictum Adami de Cameraco parlamenti Paris. primi praesidis in Cod. reg. 4152. qui de Apanagiorum jure interrogatus, ait: Qu'il a oy alleguer et proposer moult de coustumes, usage et observances; et veu que gens coustumiers et non clercs en parloient comme S. Jehan de l'Apocalipse; mais il ne vit oncques homme bon clerc, ne bien fondé en justice, qui de coustumes et usages n'en parlast sobrement et en grant doubte.

Apocalypsari, revelare, in Gemm. Gemmar.