Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROFUNDO

PROFUNDO, (PROFUNDARE) Fodere altius, Gallic. Creuser, faire profond. Charta Pariagii villae Sarlat. ann. 1299. in Regesto Philippi Pulcri ex Chartophyl. regio: Dicta foussata emendare, reficere et Profundare (poterunt.) Chron. Episc. Metens. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 673: Turres et muros in melius reparavit, novas cisternas Profundando.

Profundare, Mittere in profundum, immergere. Vita S. Stanislai tom. 2. Maii pag. 266: Quam (mulierculam) fuste aquis aliquoties Profundare satagebat.

Profundare Somnum, Goclen. in Lex. Phil. Somnum profundum reddere.

Profundare, Diligentius rimari, penitus perscrutari, Gall. Approfondir. Vita B. Lidwinae tom. 2. April. pag. 341: Profundare secreta Domini quandoque laborarent.

Profundare Se in Scientiis, Gall. S'enfoncer dans les sciences, Se literis involvere, totus in iis versari. Annal. Victor. Mss. ad ann. 1371: Demum (Gregorius PP. XI.) se convertit ad canones, ad theologiam ac philosophiam moralem; in quibus adeo se notabiliter Profundavit, quod in collectionibus et consiliis et aliis actibus suo statui congruentibus, in quibus de pertinentibus ad hujusmodi facultates actum fuit, sufficientissime peroravit. Vide mox Profundus.