Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROLES

PROLES, Prosapia, genus, Gallis Famille. Acta S. Contardi tom. 2. April. pag. 450: Tandem nutu divino Sathan ejusdem viri vitam, Prolem, patriam et rem gestam per os mulieris, fere omnibus ignota, coepit praedicare.

Proles, masculini gen. in Manuali Dodanae matris S. Willelmi Ducis apud Mabill. saec. 4. Bened. part. 1. pag. 750: Cernens plurimos cum suis in saeculo gaudere Proles, etc. Ibid. pag. 755: Si Proles secundus (id est, filius secundo genitus) tot tempus haberet, in sui personam illi alium transcriberem libellum.