Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROMISSIO

PROMISSIO, Professio Monastica. Theodemarus in Epist. ad Carolum M.: Textum quoque Promissionis, quo ordine solebant antiquiores Monachi regulam sanctam in hoc loco promittere, ecce intra hanc Epistolam in brevi paginola exaratam direximus vobis. Mox sequitur formula ejusdem promissionis, cujusmodi habes inter Baluzianas 32. 34. 35. Capitula ad Legem Salicam cap. 1. ยง 14: Ut liber homo qui in Monasterio regulariter comam deposuit,... Promissionem factam secundum regulam firmiter teneat. Vetus Chronicon Elnonense ann. 818: Teutingus Promissionem fecit. Fuit is Teuthingus Abbas, de quo Wlfaius Monachus in carmine ad calcem Vitae S. Amandi scriptae a Milone.