Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROMPTUS

PROMPTUS, pro Promptuarium, Penus. Gregorius Turon. lib. 3. Hist. cap. 15. de Coquo: Dominus enim dedit gratiam puero huic, et accepit potestatem super omnia quae habebat dominus suus in Promptu: diligebatque eum valde; et omnibus qui cum eo erant, ipse dispensabat cibaria et pulmenta. Vide Promum.