Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRONUNCIO

PRONUNCIO, (PRONUNCIARE) Legere. Vita S. Fulgentii Episcopi Ruspensis num. 65: Jubens omnibus Clericis,... manibus propriis hortum colere, psallendique suaviter, aut Pronunciandi curam maximam gerere. Ita hoc loco vox pro legere videtur usurpata: nam

Pronuntiatores, dicti olim Lectores Ecclesiastici, ut auctor est Rabanus lib. de Ord. Antiphon. cap. 11. et lib. 2. de Institut. Clericor. cap. 53. et S. Isidorus lib. 7. Orig. cap. 12. sect. 25. Quod porro annuntient: tanta enim et tam clara erit vox eorum, ut quamvis longe positorum aures adimpleant, inquit idem Isidorus. Vide Proclamator.

Prononchier, pro Blâmer, faire des reproches, Exprobrare, in Lit. ann. 1398. in Tabul. eccl. Camerac.: Gentilhomme, chevalier, ou escuier, qui se sentent en aucune maniere Prononchier de leur blasme et de leur honneur, il ne le doivent, ne le puent ignorer, que il n'en faiche leur devoir, ainsi que les cas le désirent.